Conjugial Love (Acton) n. 1

Next Number See English 

1. DE GAUDIIS CAELI, ET DE NUPTIIS IBI. Praevideo, quod multi qui legunt sequentia haec, et Memorabilia post Capita, credituri sint, quod sint imaginationis inventa; sed assevero in veritate, quod non sint inventa, sed vere facta et visa; nec visa in quodam statu mentis sopitae, sed in statu plenae vigiliae: placuit enim Domino Se Ipsum mihi manifestare, et me mittere ad docendum illa, quae erunt Novae Ecclesiae, quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi intelligitur; propter quem finem interiora mentis et spiritus mei aperuit; ex quo mihi datum est in Mundo Spirituali cum Angelis esse, et simul in Mundo Naturali cum Hominibus; et hoc nunc per viginti quinque annos.{1} @1. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church