White Horse (Willmott) n. 3

Previous Number Next Number See English 

3. Quod Equus Intellectum significet, non aliunde venit quam ex Repraesentativis in Mundo spirituali; multoties ibi apparent Equi et Insidentes equis, tum etiam Currus, et sciunt ibi omnes quod significent Intellectualia et Doctrinalia; visum est mihi saepius, cum aliqui ibi ex intellectu suo cogitarent, quod apparerent sicut equitantes equis; ita repraesentabat se Meditatio eorum coram aliis, iis nescientibus. Est quoque ibi Locus, ubi conveniunt multi qui ex intellectu cogitant et loquunter de Veris doctrinae; et cum alii illuc veniunt, vident totum illum Campum plenum Curribus et Equis, et novitii, qui mirantur undenam hoc, instruuntur quod Apparentia illa sit ex intellectuali cogitatione eorum; Locus ille vocatur Conventus Intelligentium et Sapientium. Visi etiam mihi sunt Equi lucidi et Currus ignei, cum quidam sublati sunt in Coelum, quod indicium erat quod tunc illi instructi fuerint in Veris doctrinae caelestis, ac Intelligentes facti, et sic sublati: ex quo viso, in mentem venit, quid significatum est per Currum igneum et Equos igneos quibus Elias sublatus est in Coelum; et quid per Equos et Currus igneos visos puero Elisaei, cum oculi ejus aperti sunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church