101.
[XII:] Quod duo Conjuges sint illa forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis, sicut interiora mentis illorum aperta sunt. Sunt tria, ex quibus omnis homo consistit, et quae in ordine sequuntur
apud illum, Anima, Mens, et Corpus; intimum ejus est Anima, medium ejus est Mens, et ultimum ejus est Corpus: omne quod influit a Domino in hominem, influit in intimum ejus, quod est Anima, et
descendit inde in medium ejus, quod est Mens, et per hanc in ultimum ejus, quod est Corpus; ita influit Conjugium Boni et veri a Domino apud hominem; immediate in animam ejus, et inde pergit ad sequentia,
et per haec ad extrema; et sic conjunctim faciunt Amorem conjugialem: ex idea hujus influxus patet, quod duo Conjuges sint illa forma in intimis suis, et inde in sequentibus ex illis.