156.
XIV: Quod status Conjugii praeferendus sit statui Coelibatus, constat ex illis quae de Conjugio et de Coelibatu hactenus dicta sunt. Quod Status conjugii praeferendus sit, est quia ille a creatione est:
quia origo ejus est Conjugium boni et veri: quia ejus correspondentia est cum Conjugio Domini et Ecclesiae; quia Ecclesia et Amor conjugialis sunt assidui comites: quia Usus ejus est praestantior
usibus omnium creationis, est enim inde secundum ordinem propagatio Generis Humani, et quoque Coeli Angelici, hoc enim ex Genere humano est: accedit his, quod Conjugium sit plenitudo hominis, per illud
enim homo fit plenus homo, quod in sequente Capite demonstrandum venit: omnia illa in Coelibatu non sunt. [2] At si datur Propositio, quod status coelibatus praestet statu conjugii, et haec relinquitur
inquisitioni ut assentiatur et stabiliatur per confirmationes, tunc per has prodeunt haec, quod Conjugia non sint sancta, nec dentur casta; imo quod castitas in Sexu foeminino non sit aliis, quam
quae abstinent a conjugiis, et vovent perpetuam virginitatem: et insuper quod illi qui perpetuum Coelibatum voverant, intelligantur per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, Matth. XIX:12;
praeter plura, quae ex Propositione non vera, etiam non vera sunt: per Eunuchos, qui se propter Regnum Dei faciunt Eunuchos, intelliguntur spirituales eunuchi, qui sunt qui in Conjugiis abstinent
a malis scortationum; quod Itali Eunuchi non intelligantur, patet.
151i. [iteratum]. His adjiciam duo Memorabilia; Primum. Dum ex hoc Ludo sapientiae, de quo supra n. 132, abirem domum, in via vidi
Angelum in veste hyacinthina; hic adjunxit se lateri meo, et dixit, "video quod e Ludo sapientiae exiveris, et quod ex auditis ibi laetificatus sis; et quia percipio, quod non plenus sis in hoc Mundo,
quia simul in Mundo naturali es, et ideo nescis nostra Gymnasia Olympiaca, ubi veteres Sophi conveniunt, et ex advenis e tuo Mundo hauriunt, quas status mutationes et successiones subiverat et adhuc
subit Sapientia,{2} si vis deducam te ad locum, ubi plures ex vetustis Sophis, et illorum filiis, hoc est, discipulis habitant;" et deduxit me in confinium inter Septentrionem et Orientem, et dum e
loco edito illuc prospexi, ecce visa est Urbs, et ad unum ejus latus duo Clivi, et propior urbi humilior altero; et dixit mihi, "Urbs illa vocatur Athenaeum, Clivus humilior Parnassium, et altior Heliconeum;
ita vocantur, quia in Urbe et circum illam commorantur Veteres sapientes in Graecia, ut Pythagoras, Socrates, Aristippus,{3} Xenophon, cum discipulis et tyronibus;" et quaesivi de Platone et Aristotele;
dixit, quod illi et illorum asseclae in alia regione habitent, quia hi docuerunt rationalia quae intellectus sunt, illi autem moralia quae vitae sunt. [2] Dixit, quod ex Urbe Athenaeo frequenter
ablegentur studiosi ad literatos ex Christianis, ut narrent quid hodie cogitant de Deo, de Creatione Universi, de Immortalitate animae, de statu hominis relativo ad statum bestiarum, ac de rebus
aliis quae interioris sapientiae sunt; et dixit, quod praeco hodie annuntiaverit conventum, indicium, quod emissarii novos Advenas e terris offenderint, a quibus audiverunt curiosa; et vidimus multos
exeuntes ex urbe et a viciniis, quosdam habentes laureas super capitibus, quosdam tenentes palmas in manibus, quosdam cum libris sub ulnis, et quosdam cum calamis sub sinistri temporis crinibus. Nos
inseruimus nos illis, et una ascendimus, et ecce super Clivo Palatium octogonum, quod vocaverunt Palladium, ac intravimus; et ecce ibi octo insinuationes sexangulares, in quarum unaquavis erat Librarium,
et quoque Mensa, ad quas consederunt laureati, et in ipso Palladio visa sunt Sedilia ex saxo exsculpta, super quae reliqui se demiserunt; [3] et tunc aperta est janua ad sinistrum, per quam duo Advenae
e terra introducti sunt, et postquam salutati, unus ex laureatis quaesivit illos, quid novi e terra; et dixerunt, "novum est, quod in sylvis invenerint homines sicut bestias, aut bestias sicut homines,
at quod ex facie et corpore cognoverint natos esse homines, ac secundo aut tertio aetatis anno amissos aut omissos in Sylvis; dixerunt quod non possint sonare aliquid cogitationis, nec discere
articulare sonum in aliquam vocem; quod nec scirent cibum sibi convenientem sicut bestiae, sed quod sylvestria tam munda quam immunda injicerent in buccam; praeter similia plura; ex quibus aliqui Eruditi
apud nos divinarunt, et aliqui concluserunt plura de Statu hominum relativo ad statum bestiarum;" [4] his auditis, quaesiverunt aliqui ex vetustis Sophis, quid ex illis divinant et concludunt; et
duo Advenae responderunt, quod plura, quae tamen ad haec possunt referri. 1. Quod homo ex sua natura, et quoque ex nativitate, omni bestia stupidior et inde vilior sit; et quod similiter fiat si non
instruitur. 2. Quod instrui possit quia didicit articulate sonare, et inde loqui, et quod per id inceperit expromere cogitationes, et hoc successive plus et plus, usque ut posset exprimere leges Societatis,
quarum plures tamen bestiis a nativitate impressae sunt. 3. Quod rationalitas sit bestiis aeque ac hominibus. 4. Quare si bestiae potuissent loqui, tam solerter ratiocinarentur de omni re sicut
homines; cujus rei indicium est, quod cogitent ex ratione et prudentia aeque ac homines. [5] 5. Quod Intellectus sit solum modificatio lucis e Sole, cooperante calore, medio aethere, ita ut modo sit
activitas interioris naturae, et quod haec possit exaltari, usque ut appareat sicut sapientia. 6. Quod ideo vanum sit credere, quod homo post mortem plus vivat quam bestia, nisi quod forte possit per
aliquot dies post obitum ex exhalatione vitae corporis apparere sicut nimbus sub specie larvae, antequam dissipatur in naturam; vix aliter quam sicut virgultum ex cinere exsuscitatum apparet in similitudine
suae formae. 7. Consequenter quod Religio, quae docet vitam post mortem, sit inventum, ut simplices teneantur intrinsecus in vinculo per ejus leges, sicut tenentur extrinsecus per civitatis leges.
His addiderunt, quod mere ingeniosi ita ratiocinentur, non autem Intelligentes; et quaesiverunt, quid Intelligentes; dixerunt quod non audiverint, sed quod sic opinentur. @1. STAIRS footnote: 151i
follows 156 in regular text, but is placed after 151 here to preserve sequential numbering.$ @2. Prima editio: Sapientia:$ @3. Prima editio: Arisippus,$
152i. [iteratum] His auditis dixerunt
omnes qui ad Mensas sedebant, "oh qualia nunc in Terris tempora; heu Sapientia quas vices subiit; versane est in ingeniositatem fatuam; sol occidit, et sub terra est e diametro oppositus suae meridiei;
quis non ex documento ex relictis et inventis in sylvis scire potest, quod homo non instructus talis sit; estne sicut instruitur; nasciturne in ignorantia prae bestiis; discetne gradiri et loqui; si
non disceret gradiri, num se super pedes erigeret, et si non disceret loqui, num mutiret aliquid cogitationis; estne omnis homo sicut instruitur, insaniens ex falsis, ac sapiens ex veris, et insaniens
ex falsis in omni phantasia quod sit sapientior sapiente ex veris; danturne homines fatui et vesani, qui non plus homines sunt, quam inventi in sylvis; nonne cassi memoria his similes sunt. [2] Nos
ex his et illis conclusimus, quod homo absque instructione non sit homo, nec bestia, sed quod sit forma, quae recipere potest in se id quod facit hominem, et sic quod non nascatur homo, sed quod fiat
homo; et quod homo talis forma nascatur, ut sit organum recipiens vitae a Deo, propter finem ut sit subjectum, in quod Deus omne bonum posset inferre, et per unionem secum beatificare in aeternum. Percipimus
ex sermone vestro, quod sapientia hodie in tantum exstincta aut infatuata sit, ut de statu vitae hominum relativo ad statum vitae bestiarum, prorsus nihil sciant; inde est, quod nec sciant statum
vitae hominis post mortem; at illi qui hunc scire possunt, sed non volunt scire, et inde illum negant, ut faciunt multi ex vestris Christianis, assimilare possumus inventis in sylvis; non quod ex
privatione instructionis ita stupidi facti sint, sed quod per fallacias sensuum, quae sunt tenebrae veritatum, semetipsos ita stupidos fecerint."
153i. [iteratum] Sed tunc quidam in medio Palladii
stans, in manu tenens palmam, dixit, "evolvite quaeso hoc arcanum, quomodo homo forma Dei creatus, mutari potuit in formam diaboli; scio quod Angeli Coeli sint formae Dei, et quod angeli inferni sint
formae diaboli, et duae formae sunt sibi oppositae, hae Insaniae, illae Sapientiae; dicite itaque, quomodo homo forma Dei creatus a die in talem noctem potuit transire, ut potuerit negare Deum, et vitam
aeternam:" [2] ad haec responderunt Didascali in ordine, primum Pythagorei, dein Socratici, et postea reliqui; sed inter illos erat quidam Platonicus; hic ultimo loquutus est, et hujus sententia praevaluit,
quae erat,{1} quod homines Aevi Saturnini seu Saeculi aurei, sciverint et agnoverint quod essent Formae recipientes vitae a Deo, et quod ideo sapientia animabus et cordibus illorum inscripta
fuerit, et inde, quod ex luce veri viderint verum, et per vera perceperint bonum ex jucundo amoris ejus: "at sicut Humanum Genus in sequentibus Saeculis recesserat ab agnitione, quod omne verum sapientiae
et inde bonum amoris apud illos, continue influeret a Deo, cessaverunt esse habitacula Dei, et quoque tunc cessavit loquela cum Deo, et consociatio cum Angelis; interiora enim mentis illorum a
directione sua, quae fuerat sursum elevata ad Deum a Deo, inflexa sunt{2} in directionem obliquam plus et plus, extrorsum in Mundum, et sic ad Deum a Deo per Mundum, et tandem inversa in directionem oppositam,
quae est deorsum ad Semet; et quia Deus non potest spectari ab homine interius inverso et sic averso, homines separaverunt se a Deo, et facti sunt formae inferni seu diaboli. [3] Ex his sequitur,
quod Primis Aevis agnoverint corde et anima, quod omne bonum amoris, et inde verum sapientiae illis essent a Deo, et quoque quod illa essent Dei in illis, et sic quod illi essent mera receptacula
vitae a Deo, et inde vocati Imagines Dei, Filii Dei, et Nati a Deo: sed quod in succedentibus aevis illud non corde et anima, sed quadam fide persuasiva, et dein fide historica, et demum solum ore,
agnoverint; et agnoscere tale solum ore, est non agnoscere, imo id negare corde. Ex his videri potest, qualis hodie est sapientia in terra apud Christianos, tametsi illi ex revelatione scripta inspirari
possunt a Deo, dum non sciunt discrimen inter hominem et bestiam; et inde multi credunt, quod si homo vivit post mortem, etiam bestia victura sit, aut quia bestia non vivit post mortem, nec homo victurus
sit; annon lux nostra spiritualis, quae illuminat visum mentis, apud illos facta est caligo; et lux illorum naturalis, quae solum illuminat visum corporis, facta est illis splendor." @1. Prima
editio: erat;$ @2. Prima editio: est$
154i. [iteratum] Post haec converterunt se omnes ad duos Advenas, et illis gratias propter adventum et narrationem agebant, et orabant, ut haec, quae audiverant,
suis fratribus renuntiarent: et responderunt Advenae, quod confirmaturi sint suos in hac veritate, quod quantum attribuunt omne bonum charitatis et verum fidei Domino, et non sibi, tantum sint
homines, ac tantum fiant Angeli Coeli.
155i. [iteratum] Alterum Memorabile:{1} Quodam mane suavissimus Cantus e quadam altitudine supra me auditus me expergefecit, et inde in prima vigilia, quae interna,
pacifica et dulcis est prae sequentibus diei, potui aliquamdiu teneri in spiritu sicut extra corpus, et exquisite attendere ad affectionem quae canebatur; Cantus Coeli non aliud est quam affectio
mentis, quae ut modulamen per os emittitur, est enim sonus separatus a sermone loquentis ex affectione amoris, quae dat loquelae vitam; in statu illo percepi, quod esset affectio delitiarum amoris
conjugialis, quae ab uxoribus in Coelo canora facta est; quod ita esset, animadverti ex sono cantus, in quo illae delitiae mirabilibus modis variebantur. Post haec surrexi, et prospexi in Mundum Spiritualem;
et ecce in Oriente sub Sole ibi apparuit sicut Pluvia Aurea; erat ros matutinus, in tali copia descendens, qui strictus a radiis Solis speciem Pluviae aureae coram visu meo exhibebat; ex hac adhuc
plenius evigilatus exivi in spiritu, et Angelum mihi forte tunc obvium interrogavi, num viderit Pluviam auream descendentem e Sole; [2] et respondit, quod videat illam quoties in meditatione est
de Amore conjugiali, et tunc illuc vertit oculos; et dixit, "cadit illa Pluvia super Aulam, in qua sunt tres Mariti cum suis Uxoribus, qui habitant in medio Paradisi Orientalis. Quod videatur talis Pluvia
super Aulam illam a Sole cadens,{2} est quia residet apud illos Sapientia de Amore conjugiali et ejus delitiis, apud maritos de amore conjugiali, et apud uxores de delitiis ejus: sed percipio, quod
sis in meditatione de Delitiis amoris conjugialis, quare ducam te ad Aulam illam, et introducam;" et duxit me per Paradisiaca ad Domos, quae structae erant a Lignis oleae, et duae Columnae ex cedris
ante portam, et introduxit me ad Maritos, et petiit ut liceret mihi in praesentia illorum loqui cum uxoribus; et annuerunt, et vocaverunt illas: hae argute inspectabant oculos meos; et quaesivi, "cur
ita;" dixerunt, "possumus exquisite videre, quae tibi inclinatio et inde affectio, et ex hac cogitatio est de amore sexus, et videmus quod de illo intense, sed usque caste mediteris;" et dixerunt, "quid
vis ut de illo tibi dicamus;" et respondi, "dicite, quaeso, aliquid de delitiis amoris conjugialis;" et Mariti annuerunt, dicentes, "aperite si placet aliquid de illis; sunt illorum aures castae:"
[3] et quaesiverunt, "quis te docuit de delitiis illius amoris interrogare nos; cur non Maritos;" et respondi, "hic Angelus qui mecum est, dixit mihi in aurem, quod Uxores sint illarum receptacula et
sensoria, quia sunt natae Amores, et omnes delitiae sunt amoris;" ad haec subridente ore respondebant, "esto prudens, et non dic tale quid nisi in sensu ambiguo, quia est sapientia alte reservata in
cordibus nostri sexus, et non alicui Marito aperitur, nisi qui in Amore vere conjugiali est; causae sunt plures, quas apud nos penitus recondimus:" et tunc dixerunt Mariti, "sciunt uxores omnes status
nostrae mentis, nec absconditum illis est quicquam; vident, percipiunt, et sentiunt quicquid ex voluntate nostra procedit; et nos vicissim nihil apud uxores; hoc datum est uxoribus, quia sunt Amores
tenerrimi, et tanquam Zeli ardentes pro conservatione amicitiae et confidentiae conjugialis, et sic utriusque felicitatis vitae, quam prospiciunt maritis et sibi ex insita amori illarum sapientia, quae
tam plena est prudentia, ut non velint, et inde non possint dicere, quod ament, sed quod amentur;" et quaesivi, cur non volunt, et inde non possunt; responderunt, quod si minimum tale elaberetur ex
ore illarum, frigus invaderet maritos, et separaret a toro, cubiculo, et aspectu; "sed hoc fit illis, qui non sancta habent conjugia, et ideo non ex spirituali amore amant suas uxores; aliter fit illis
qui amant; in horum mentibus amor ille est spiritualis, et ex hoc in corpore est naturalis; nos in hac Aula sumus in hoc amore ex illo, quare concredimus Maritis arcana de delitiis amoris conjugialis
nostris." [4] Tunc officiose rogavi, ut etiam mihi aliquid de Arcanis illis aperirent: et illico spectabant ad fenestram plagae meridiei, et ecce visa est columba candida, cujus alae nitebant sicut
ex argento, et caput insignitum erat corona sicut ex auro, stans super ramo, e quo exibat oliva; quae cum in conatu expandendi alas erat, dicebant uxores, "aperiemus aliquid; columba illa dum apparet,
est nobis signum quod liceat:" et dixerunt, "sunt unicuique Viro quinque Sensus, Visus, Auditus, Olfactus, Gustus et Tactus; at nobis est quoque Sextus, qui est Sensus delitiarum omnium amoris conjugialis
Mariti; et hic Sensus est nobis in palmis, dum tangimus Maritorum nostrorum pectora, ulnas, manus aut genas, imprimis dum pectora, et quoque dum ab illis tangimur; omnes laetitiae et amaenitates
cogitationum mentis illorum, et omnia gaudia et jucunda animi illorum, ac festiva et hilaria pectoris illorum, ab illis transeunt in nos, et formant se, et fiunt perceptibilia, sensibilia, tactilia,
et discernimus illa tam exquisite et distincte, sicut auris discernit modulos cantus, et sicut lingua sapores lautitiarum; verbo, spirituales maritorum jucunditates induunt naturalem quasi corporaturam
apud nos, quare a Maritis nostris vocamur Organa sensoria amoris casti conjugialis, et inde Delitiarum suarum:{3} at hic sensus nostri Sexus existit, subsistit, persistit, et exaltatur in eo gradu,
in quo Mariti nos ex sapientia et judicio amant, et nos vicissim illos ex iisdem in illis amamus: ille Sensus nostri Sexus vocatur in Coelis Ludus sapientiae cum suo amore, et amoris cum sua sapientia."
[5] Ex his excitatus sum desiderio sciscitandi{4} plura, ut de Varietate delitiarum, et dixerunt, "est illa infinita: sed plura dicere non volumus, et ideo nec possumus, quia Columba fenestrae nostrae
cum ramo olivae sub pedibus avolavit;" et exspectavi reditum, sed incassum. Interea quaesivi Maritos, "estne vobis similis amoris conjugialis sensus;" et responderunt, "est ille nobis in communi,
et non in particulari; est nobis commune beatum, commune jucundum, et commune amaenum, ex particularibus uxorum nostrarum; et hoc Commune, quod nobis est ex illis, est sicut Serenum pacis." His dictis,
ecce trans fenestram apparebat Olor stans super ramo ficus, et expansit alas, et evolavit; hoc viso, dicebant Mariti, "hoc nobis est signum silentii de Amore conjugiali; redi per vices, et forte plura
detegentur;" ac recesserunt; et abivimus. @1. Prima editio: Momorabile:$ @2. Prima editio: cadentis,$ @3. Prima editio: delitiae suae:$ @4. Prima editio: scissitandi$
156i. [iteratum]
DE CONJUNCTIONE ANIMARUM ET MENTIUM PER CONJUGIUM, QUAE INTELLIGITUR PER DOMINI VERBA, QUOD NON AMPLIUS SINT DUO, SED UNA CARO Quod Viro et Foeminae a Creatione indita sit Inclinatio et quoque Facultas
conjunctionis sicut in unum, et quod utraque illa Viro et Foeminae insit adhuc, constat ex Libro creationis, et simul ex Domini verbis: in Libro creationis, qui vocatur genesis, legitur, "Jehovah Deus
aedificavit Costam, quam sumserat de homine, in Mulierem; et adduxit eam ad hominem: et dixit homo,{1} haec vice hac, Os de ossibus meis et Caro de carne mea; huic vocabitur nomen Ischah, quia de
Isch, Viro, sumpta est haec: propterea derelinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in Carnem unam," Cap. II:22.23.24. Similia etiam dixit Dominus apud Matthaeum; "Annon
legistis, quod Ille qui fecit ab initio Masculum et Foeminam, dixit, propterea deseret homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in Carnem unam; quare non amplius duo sunt, sed
una Caro," Cap. XIX:4.5. [2] Ex his patet, quod Foemina creata sit ex Viro, et quod sit utrique et Inclinatio et Facultas reuniendi se in unum; quod in Unum Hominem, patet etiam ex Libro creationis,
ubi uterque simul dicitur Homo; legitur enim, Quo die creavit Deus Hominem, masculum et foeminam creavit illos, et vocavit nomen illorum Homo, [Genes.] Cap. V:[1.]2; legitur ibi, "vocavit nomen illorum
Adam," sed Adam et Homo sunt una vox in lingua Hebraea: insuper uterque simul vocatur Homo, ibi Cap. I:27. Cap. III:22.23.24: per unam Carnem etiam significatur unus Homo, quod patet ex locis in Verbo,
ubi dicitur "Omnis Caro," per quod intelligitur Omnis Homo, ut Genes. VI:12.13.17.19. Esaj. XL:5.6. Cap. XLIX:26. Cap. LXVI:16.23.24. Jerem. XXV:31. Cap. XXXII:27. Cap. XLV:5. Ezech. XX:48. Cap. XXI.4.5;
et alibi. [3] Quid autem intelligitur per Costam viri, quae in mulierem aedificata est, quid per Carnem quae loco ejus inclusa est, et sic quid per "Os ex ossibus meis et Caro ex carne mea," et
quid per Patrem et Matrem, quos vir post conjugium relinquet, et quid per Adhaerere uxori, ostensum est in Arcanis Coelestibus, ubi duo Libri, Genesis et Exodus, quoad sensum spiritualem explicati sunt.
Quod non Costa per costam, nec Caro per carnem, nec Os per os, neque Adhaerere per adhaerere, intellecta sint, sed Spiritualia, quae illis correspondent, et inde per illa significantur, ibi demonstratum
est; quod intellecta sint Spiritualia, quae a duobus faciunt unum Hominem, patet ex eo, quod Amor conjugialis conjungat illos, et Amor ille est spiritualis. Quod Amor sapientiae Viri transcriptus
sit in Uxorem, supra aliquoties dictum est, et in Transactionibus, quae hanc sequuntur, plenius confirmabitur; nunc non licet a materia hic proposita abire, et sic digredi, quae est de Conjunctione
duorum Conjugum in unam carnem per unionem animarum et mentium. Sed haec Unio elucidabitur in hoc ordine. I. Quod a creatione insita sit utrique Sexui facultas et inclinatio, ut possint et velint conjungi
sicut in unum. II. Quod Amor conjugialis conjungat duas animas et inde mentes in unum. III. Quod Voluntas uxoris se conjungat cum Intellectu viri, et inde Intellectus viri cum Voluntate uxoris.
IV. Quod Inclinatio ad uniendum sibi Virum sit constans et perpetua apud Uxorem, sed inconstans et alterna apud Virum. V. Quod conjunctio inspiretur Viro ab Uxore secundum ejus amorem, et recipiatur
a Viro secundum ejus sapientiam. VI. Quod Conjunctio illa fiat successive a primis diebus conjugii, et apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, penitius et penitius in aeternum. VII. Quod conjunctio
Uxoris cum Sapientia rationali Mariti fiat ab intra, sed cum Sapientia morali ejus ab extra. VIII. Quod propter conjunctionem illam ut finem, Uxori sit data perceptio affectionum Mariti, et quoque
summa prudentia moderandi illas. IX. Quod Uxores hanc perceptionem apud se recondant, et a maritis abscondant, propter causas quae sunt necessitates, ut Conjugialis amor, amicitia, et confidentia, et
sic beatitudo cohabitationis et felicitas vitae, constabiliantur. X. Quod perceptio haec sit Sapientia uxoris; quod haec non dabilis sit apud Virum, nec quod Sapientia rationalis viri dabilis sit apud
Uxorem. XI. Quod Uxor jugiter ex amore cogitet de Inclinatione viri ad se, animo conjungendi sibi illum; aliter Vir. XII. Quod Uxor conjungat se Viro per applicationes ad ejus voluntatis desideria.
XIII. Quod Uxor conjungatur Viro suo per sphaeram vitae suae exeuntem ex amore ejus. XIV. Quod Uxor conjungatur Marito per appropriationem virium virtutis ejus; sed quod hoc fiat secundum amorem mutuum
spiritualem illorum. XV. Quod sic Uxor imaginem sui Mariti recipiat in se, et inde percipiat, videat et sentiat ejus affectiones. XVI. Quod sint Officia propria Viri, et Officia propria Uxoris; et
quod Uxor non possit intrare in officia propria viri, nec Vir in officia propria uxoris, et illis rite fungi. XVII. Quod Officia illa secundum mutuum auxilium etiam conjungant duos in unum; et simul faciant
unam Domum. XVIII. Quod Conjuges secundum conjunctiones supra dictas fiant unus Homo plus et plus. XIX. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, sentiant se unitum hominem, et sicut unam carnem.
XX. Quod Amor vere conjugialis in se spectatus, sit unio animarum, conjunctio mentium, nisus ad conjunctionem in pectoribus, et inde in corpore. XXI. Quod status hujus Amoris sint Innocentia, Pax,
Tranquillitas, Amicitia intima, Confidentia plena, ac Desiderium animi et cordis mutuum faciendi alteri omne bonum; et ex omnibus illis Beatitudo, Faustitas, Jucunditas, Voluptas, et ex harum fruitione
aeterna, coelestis Felicitas. XXII. Quod haec nullatenus possint dari, nisi in Conjugio unius Viri cum una Uxore. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: homo;$