Conjugial Love (Rogers) n. 178

Previous Number Next Number See English 

178. XIX. Quod illi, qui in Amore vere conjugiali sunt, sentiant se unitum hominem, et sicut unam carnem. Quod ita sit, non ex ore alicujus terricolae, sed ex oribus coelicolarum, confirmandum est, quoniam apud homines in terris hodie non datur Amor vere conjugialis; et insuper circumvelati sunt crasso corpore, quod hebetat et absorbet sensationem, quod duo conjuges sint unitus homo, et sicut una caro; et praeterea illi in Mundo, qui modo exterius et non interius amant conjuges, non volunt hoc audire; cogitant etiam de hoc ex carne lascive: aliter apud Angelos Coeli, hi quia in spirituali et coelesti amore conjugiali sunt, et non circumvelati tam crasso corpore sicut homines telluris: ex illis, qui per saecula cum conjugibus suis in Coelo vixerant, testatum audivi, quod sentiant se ita unitos, maritus se cum uxore et uxor se cum marito, et se in altero seu in altera mutuo et vicissim, sicut etiam in carne, tametsi separati. [2] Causam hujus rari phaenomeni in terris dixerunt hanc, quod unitio animarum et mentium illorum sentiatur in carne illorum, quia Anima non solum facit intima capitis, sed etiam intima corporis; similiter Mens, quae est media inter animam et corpus; quae tametsi apparet in capite, usque est etiam actualiter in toto corpore; et dixerunt, quod inde sit, quod actus fluant in instanti e corpore, quos anima et mens intendunt; tum quod inde sit, quod ipsi post rejectionem corporis in priori Mundo, sint perfecti homines: nunc quia Anima et Mens se arcte adjungunt Carni corporis, ut operentur et efficiant effectus suos, sequitur quod unitio animae et mentis cum conjuge sentiatur etiam in corpore sicut una caro. Cum haec dicta sunt ab Angelis, audivi ex spiritibus qui adstabant, quod illa sint sapientiae angelicae, quae transcendunt; sed spiritus illi rationales naturales, et non rationales spirituales, erant.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church