Conjugial Love (Rogers) n. 211

Previous Number Next Number See English 

211. II: Quod apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat facultas sapiendi; sed quod haec apud illos, qui non in amore conjugiali sunt, decrescat. Quod facultas sapiendi apud illos, qui in Amore vere conjugiali sunt, crescat, est quia hic Amor ex sapientia, et secundum illam, est apud conjuges, ut in Transactionibus, quae praecedunt, plenis argumentis ostensum est; tum quia illius amoris sensus est tactus, et hic communis est omnibus sensibus, et quoque plenus delitiis, inde ille aperit interiora mentium, sicut aperit interiora sensuum, et cum illis organica totius corporis: exinde sequitur, quod illi qui in amore illo sunt, nihil potius ament, quam sapere; nam homo sapit, quantum interiora mentis ejus aperiuntur; per aperitionem enim elevantur cogitationes intellectus in superiorem lucem, et affectiones voluntatis in superiorem calorem, et superior lux est sapientia, et superior calor est amor ejus; delitiae spirituales conjunctae delitiis naturalibus, quae sunt illis, qui in Amore vere conjugiali sunt, faciunt amabilitatem, et inde facultatem sapiendi. Inde est, quod Angelis sit Amor conjugialis secundum sapientiam, ac amoris illius et simul delitiarum ejus incrementa secundum sapientiae incrementa; et quod proles spirituales, quae ex conjugiis illorum nascuntur, sint talia quae sapientiae sunt ex patre, et quae amoris sunt ex matre, quas amant ex spirituali storge; qui amor se addit amori conjugiali illorum, et continue elevat illum, et conjungit illos.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church