Conjugial Love (Rogers) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. XIII: Quod Sphaera conjugialis sit, quae a Domino per Coelum influit in omnia et singula Universi usque ad ultima ejus. Quod a Domino procedant Amor et Sapientia, seu quod idem est, Bonum et Verum, supra in suo Capite ostensum est; illa duo in conjugio procedunt continue a Domino, quia illa sunt Ipse, et ab Ipso sunt omnia; et quae ab Ipso procedunt, implent Universum; nam absque eo nihil subsisteret quod exstitit. [2] Sunt plures Sphaerae, quae ab Ipso procedunt, ut Sphaera conservationis Universi creati, Sphaera tutationis boni et veri contra malum et falsum, Sphaera reformationis et regenerationis, Sphaera innocentiae et pacis, Sphaera misericordiae et gratiae, praeter plures; at Universalis omnium est Sphaera conjugialis, quia haec etiam est Sphaera propagationis, et sic supereminens{1} Sphaera conservationis Universi creati per successivas generationes. [3] Quod Sphaera haec conjugialis impleat Universum, et pervadat illa a primis ad ultima, patet a supra ostensis,{2} quod Conjugia sint in Coelis, et perfectissima in Coelo Tertio seu supremo, et quod praeter apud homines, sit [haec sphaera] in omnibus subjectis Regni animalis in terris, usque ad vermes; et insuper quod sit in omnibus subjectis Regni vegetabilis, ab oleis et palmis usque ad graminula. [4] Quod haec Sphaera{3} universalior sit sphaera caloris et lucis, quae procedit a Sole nostri Mundi, ratio convinci potest ex eo, quod etiam operetur in absentia caloris ejus, ut hyeme, et in absentia lucis ejus, ut nocte, imprimis apud homines: quod ita operetur, est quia est e Sole Coeli Angelici, et inde est constans aequatio caloris et lucis, hoc est, conjunctio boni et veri; est enim [coelum] in continuo vere; mutationes boni et veri, seu caloris et lucis ejus, non sunt variationes ejus, sicut sunt variationes in terris ex mutationibus caloris et lucis ex Sole ibi, sed oriuntur illae a subjectis quae recipiunt. @1. Prima editio: supereminents$ @2. Prima editio: supraostensis,$ @3. Prima editio: Shpaera$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church