26.
Iterum in veritate assevero, quod haec, sicut memorata sunt, facta et dicta sint, priora in Mundo Spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sequentia haec in Societate Coeli, e qua fuit
Angelus tubae et ductor. Quis in Christiano Orbe aliquid scivisset de Coelo, ac de Gaudiis et de Felicitate ibi, quorum scientia est quoque scientia salutis, nisi placuerit Domino aperire alicui visum
spiritus ejus, ac monstrare et docere. Quod similia existant in Mundo spirituali, patet manifeste ex visis et auditis Apostolo Johanni, quae descripta sunt in Apocalypsi, ut quod viderit Filium hominis
in medio septem Candelabrorum, Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Coelo; Librum obsignatum septem sigillis, illum apertum, et inde exeuntes Equos; quatuor Animalia circa Thronum; duodecim millia
electos ex unaquavis Tribu; Locustas ascendentes ex abysso; Draconem et ejus pugnam cum Michaele; Mulierem parientem filium masculum, ac fugientem in desertum propter Draconem; duas Bestias, unam ascendentem
ex mari, alteram e terra; Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Draconem ejectum in stagnum ignis et sulphuris; Equum album, et Coenam Magnam; Coelum novum et Terram novam, ac Sanctam Hierosolymam
descendentem, descriptam{1} quoad Portas, Murum et hujus Fundamenta; tum Fluvium aquae vitae, et Arbores vitae facientes fructus quovis mense; praeter plura, quae omnia visa sunt Johanni, ac
visa dum quoad spiritum fuit in Mundo spirituali et in Coelo. Praeter quae visa sunt Apostolis post resurrectionem Domini; et quae deinde Petro, Act. Apost. XI: tum quae visa et audita Paulo. Praeterea
quae Prophetis, ut Ezechieli, quod viderit quatuor Animalia quae Cherubi, Cap. I: et Cap. X: Quod Novum Templum, et Novam Terram, et Angelum metientem illa, Cap. XL ad XLVIII: Quod abductus Hierosolymam,
et viderit ibi abominationes; et quoque in Chaldaeam, in Captivitatem, Cap. VIII: et Cap. XI. Simile factum est cum Sacharia, quod viderit Virum equitantem inter myrtos, Cap. I:8. seq. Quod viderit
quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, Cap. II:1.{2} seq. Quod viderit Candelabrum, et duas Oleas, Cap. IV:1. seqq. Quod viderit Volumen volans, et Epham, Cap. V:1. 6.
Quod viderit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, Cap. VI:1. seq. Pariter cum Daniele, quod viderit quatuor Bestias ascendentes e mari, Cap. VII:1. seqq. Tum pugnas Arietis et Hirci, Cap.
VIII:1. seqq. Quod viderit Angelum Gabrielem, et quod multa loquutus sit cum illo, Cap. IX: Quod puer Elisaei viderit Currus et Equos igneos circum Elisaeum, et quod illos viderit, cum aperti sunt
ejus oculi. Ex his et pluribus aliis in Verbo, constat, quod illa quae in Mundo Spirituali existunt, apparuerint multis ante et post Domini adventum: quid mirum, quod etiam nunc inchoante Ecclesia, seu
descendente Nova Hierosolyma a Domino e Coelo.{3} @1. Prima editio: discriptam$ @2. Prima editio: III:1.$ @3. Haec paragraphus in prima editione signis citationis inclusa est.$