320.
III. Quod illis, quibus non fuit amor vere conjugialis, nihil obstet et obsit, quin matrimonium iterato contrahant. Illis, quibus non fuit amor conjugialis, non est aliquod vinculum spirituale seu internum,
sed modo vinculum naturale seu externum; et si non vinculum internum continet externum in suo ordine et tenore, hoc non persistit aliter quam sicut fascia ablato ligaculo, quae diffluit secundum
jactum seu ventum: causa est, quia naturale ortum suum ducit a spirituali, et in sua existentia non aliud est quam congeries ex spiritualibus congregata; quare si naturale separatur a suo spirituali,
quod produxit et quasi genuit illud, non continetur amplius interius, sed modo exterius a spirituali, quod circumdat et vincit illud in communi, et non illud colligat et colligatum tenet in singulari:
inde est, quod naturale separatum a spirituali apud duos conjuges, non faciat aliquam conjunctionem mentium, et sic non voluntatum, sed solum conjunctionem aliquarum affectionum externarum, quae cohaerent
cum sensibus corporis. [2] Quod talibus nihil obstet et obsit, quin matrimonia iterata possint contrahere, est quia essentialia conjugii non illis fuerunt, et inde illis nec post separationem
per mortem aliqua insunt; ideo tunc in pleno arbitrio sunt, sensuales suas affectiones ligare, si viduus cum quacunque, et si vidua cum quocunque lubet et licet: ipsi nec aliter de conjugiis quam naturaliter
cogitant, et quam ex commodis propter varias necessitates et utilitates externas, quae post{1} mortem iterum possunt per aliam personam loco prioris restaurari; et forte si cogitationes illorum
interiores, sicut in Mundo spirituali, perspicerentur, non inveniretur in illis aliqua distinctio inter conjunctiones conjugiales et inter copulationes extraconjugiales. [3] Quod his liceat conjugia
iterum et iterum pangere, est supradicta causa; quia conjunctiones solum naturales post mortem ex se dissolvuntur, ac diffluunt; externae enim affectiones, per mortem sequuntur corpus, et tumulantur
cum illo, remanentibus illis, quae cum internis cohaerent. At sciendum est, quod conjugia interius conjunctiva in terris aegre possint intrari, quia electiones similitudinum internarum ibi non possunt
prospici a Domino sicut in Coelis, quia limitatae sunt multis modis, ut ad compares statu et conditione, intra regionem, civitatem, et villam habitationis, ac ibi ut plurimum{2} externa confasciant
illos, et sic non interna; quae nec nisi quam post intervallum conjugii prodeunt, et modo, quando externis se ingerunt, noscuntur. @1. Prima editio: per$ @2. Prima editio: utplurimum$