33.
Ex primitiva hac formatione fluit, quod Masculus nascatur Intellectualis, et quod Foemina nascatur Voluntaria, seu quod idem, quod Masculus nascatur in affectionem sciendi, intelligendi, et sapiendi,
et quod Foemina nascatur in Amorem conjungendi se cum illa affectione in Masculo. Et quia Interiora ad similitudinem suam formant Exteriora, et Forma masculina est forma Intellectus, ac Forma foeminina
est forma Amoris ejus, inde est quod Masculus sit alia facie, alio sono, et alio corpore, quam Foemina; nempe facie duriore, sono asperiore, et corpore fortiori, ac insuper mento barbato, in genere
forma impulchriore, quam foemina; differunt etiam gestibus et moribus: verbo, non est quicquam simile, sed usque est conjunctivum in singulis; imo est masculinum in masculo, in omni parte, etiam in minima
corporis ejus, masculinum, et quoque in omni idea cogitationis, et in omni mica affectionis ejus; similiter Foemininum in foemina; et quia sic unum non mutari potest in alterum, sequitur quod post
mortem masculus sit masculus, et quod foemina sit foemina.