353.
His adjiciam duo Memorabilia; Primum hoc. Quondam fui in medio Angelorum, et audivi sermonem illorum; sermo erat de Intelligentia et Sapientia, quod homo non percipiat aliter, quam quod utraque sit in
se, et sic quod quicquid cogitat ex intellectu et intendit ex voluntate, sit ex se; cum tamen ne hilum ejus ex homine est, praeter quam facultas recipiendi illa, quae intellectus et voluntatis sunt,
a Deo; et quia omnis homo ex nativitate inclinat ad amandum se, ne homo ex amore sui, et ex fastu propriae intelligentiae pereat, a creatione provisum est, ut ille Amor viri transcriptus sit in uxorem,
et huic a nativitate implantatum sit ut amet intelligentiam et sapientiam sui viri, et sic virum; quare uxor continue attrahit fastum propriae intelligentiae sui viri ad se, ac exstinguit illum apud
illum, et vivificat illum apud se, et sic vertit illum in amorem conjugialem, ac implet illum amaenitatibus supra modum; hoc provisum est a Domino, ne fastus propriae intelligentiae infatuet virum usque
adeo, ut credat se intelligere et sapere ex se, et non a Domino, et sic velit edere ex arbore scientiae boni et mali, et inde se credere similem Deo, et quoque Deum, sicut serpens, qui erat amor
propriae intelligentiae, dixit et persuasit; quare homo post esum ejectus est e Paradiso, et per Cherubum custodita est via ad Arborem vitae: Paradisus spiritualiter est intelligentia; Edere ex Arbore
vitae spiritualiter est intelligere et sapere ex Domino; ac Edere ex arbore scientiae boni et mali spiritualiter est intelligere et sapere ex se.