Conjugial Love (Rogers) n. 36

Previous Number Next Number See English 

36. Quod suus Amor apud unumquemvis post mortem maneat, est quia Amor est vita hominis, ut mox supra n. 34. dictum est, et inde est ipse homo. Est homo etiam sua Cogitatio, ita sua Intelligentia et Sapientia, sed hae unum faciunt cum ejus Amore; nam homo ex Amore suo et secundum illum cogitat, imo si in libero est, loquitur et agit; ex quo videri potest, quod Amor sit Esse seu essentia vitae hominis, et quod Cogitatio sit Existere seu existentia vitae ejus inde, quare loquela et actio, quae profluunt ex Cogitatione, non profluunt ex cogitatione, sed ex Amore per cogitationem: ex multa experientia scire datum est, quod homo post mortem non sit sua Cogitatio, sed quod sit sua Affectio et inde cogitatio, seu quod sit suus Amor et inde intelligentia; tum quod homo post mortem exuat omne quod non concordat cum ejus Amore, imo quod successive induat faciem, sonum, loquelam, gestus, et mores amoris suae vitae: inde est, quod universum Coelum secundum omnes varietates affectionum Amoris boni sit ordinatum, ac universum Infernum{1} secundum omnes affectiones amoris mali. @1. Prima editio: Inferuum$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church