378.
XIII. Quod Zelotypia etiam sit apud bestias et apud aves. Quod sit apud feras, ut leones, tigrides, ursos, et plures, dum illis catuli sunt, notum est; tum etiam apud tauros, tametsi illis non vituli:
exstantissime apud gallos, qui pro gallinis suis cum rivalibus dimicant usque ad mortem: quod his talis Zelotypia sit, est quia sunt amatores gloriosi, ac gloria amoris istius non sustinet parem; quod
illi sint amatores gloriosi prae omni genere et specie avium, ex illorum gestibus, nutibus, gressibus, et sonis apparet. Quod gloria honoris apud viros tam amatores quam non amatores, inducat, exaltet
et asperet Zelotypiam, supra confirmatum est.