393.
VI. Quod haec Sphaera afficiat sexum foemininum principaliter, ita matres, et sexum masculinum seu patres ab illis. Hoc sequitur ex eadem origine, de qua prius, quod Sphaera amoris conjugialis recipiatur
a foeminis, et per foeminas transferatur in viros, ex causa, quia foeminae natae sunt amores intellectus virorum, ac intellectus est recipiens: simile est cum amore infantum, quia hic originitus
est ex amore conjugiali: quod matribus tenerrimus amor infantum sit, ac patribus minus tener, notum est. Quod amori conjugiali, in quem natae sunt foeminae, amor infantum inscriptus sit, patet a puellarum
amabili et consociabili affectione ad infantes, et ad imagines illarum, quas portant, amiciunt, osculantur, ac sinubus pectoris sui admovent; talis affectio pueris non est. [2] Apparet, sicut amor
infantum sit matribus ex nutritione illorum in utero ex suo sanguine, et inde ex appropriatione suae vitae, et sic ex unione sympathica; sed usque haec illius amoris origo non est, quoniam si nesciente
matre supponeretur alius infans post partum loco genuini, amaretur ille pari teneritate, qua si foret suus; insuper infantes quandoque a nutricibus amantur, plusquam a matribus: ex his fluit, quod
amor ille non aliunde sit, quam ex amore conjugiali cuivis foeminae insito, cui adjunctus est amor concipiendi, ex cujus jucundo uxor praeparatur ad receptionem; hoc primum illius amoris est, quod cum
suo jucundo post partum plene transit in foetum.