396.
IX. Quod etiam influat in animas parentum, et conjungat se cum eadem Sphaera apud infantes; et quod imprimis insinuetur per tactum. Influit Innocentia Domini in Angelos Coeli tertii, ubi omnes sunt in
Innocentia sapientiae, ac transit Coelos inferiores, sed modo innocentias angelorum ibi, et sic immediate ac mediate in infantes; sunt hi vix aliter quam sicut formae sculptiles, sed usque receptibiles
vitae a Domino per Coelos. At nisi etiam parentes illum influxum in animabus suis, ac in intimis mentium suarum, reciperent, frustra ab innocentia infantum afficerentur; adaequatum et homogeneum quid
erit in altero, per quod fiat communicatio, et quod faciet receptionem, affectionem, et inde conjunctionem; alioquin foret sicut molle semen cadens super silicem, aut sicut agnus projectus ad lupum:
inde nunc est, quod innocentia in animas parentum influens conjungat se cum innocentia infantum. [2] Quod haec conjunctio fiat mediantibus sensibus corporis, sed imprimis per tactum, apud parentes,
potest experientia docere; ut quod intime oblectetur visus ex conspectu illorum, auditus ex loquela illorum, olfactus ex odore illorum: quod imprimis fiat communicatio et inde conjunctio innocentiarum
per tactum, evidenter perspicitur ex amaenitate gestationis illorum super ulnis, ex amplexibus et osculationibus, praeprimis apud matres, quae delitiantur ex incubatione oris et faciei illorum super
gremiis, et simul tunc ex tactu palmarum illorum ibi; in genere ex suctione uberum et lacticinio; praeter ex palpatione nudi corporis illorum, et ex indefessa opera fasciandi et mundandi illos super
genubus suis. [3] Quod per sensum tactus fiant communicationes amoris et delitiarum ejus inter conjuges, supra aliquoties demonstratum est; quod etiam fiant communicationes mentis per illum, est quia
manus sunt ultima hominis, ac prima ejus in ultimis sunt simul; per id etiam continentur omnia corporis et omnia mentis, quae intermedia sunt, in nexu indivulso; inde est, quod Jesus tetigerit infantes,
Matth. XIX.13,15.{1} Marc. X.13,16: quodque sanaverit aegrotos per tactum; et quod sanati sint, qui Ipsum tetigerunt; inde etiam est, quod inaugurationes in Sacerdotium hodie per impositiones manuum
fiant. Ex his patet, quod innocentia parentum et innocentia infantum sibi obvient per tactum, imprimis manuum, et sic se tanquam per oscula conjungant. @1. Prima editio: Matth. XVII.6.$