405.
XVI. Quod Amor infantum alius sit apud conjuges spirituales, et alius apud naturales. Apud conjuges spirituales est Amor infantum quoad apparentiam similis amori infantum apud conjuges naturales, sed
est interior et inde tenerior, quia Amor ille existit ex innocentia, et ex ejus propiore receptione, et sic praesentiore perceptione apud se, nam Spirituales tantum spirituales sunt, quantum ex innocentia
ducunt. At vero patres et matres, postquam libaverunt dulcedinem innocentiae apud suos infantes, amant liberos suos prorsus aliter quam patres et matres naturales; Spirituales amant liberos ex intelligentia
spirituali et vita morali illorum, ita illos ex timore Dei et ex pietate actuali seu vitae, et simul ex affectione et applicatione ad usus Societati inservientes, ita ex virtutibus et bonis
moribus, apud illos; ex horum amore principaliter illis necessitates prospiciunt et subministrant; quare si talia in illis non vident, abalienant animum ab illis, et solum ex debito pro illis aliquid
agunt. [2] Apud patres et matres naturales, est Amor infantum quidem etiam ex innocentia, sed haec recepta ab illis obvolvitur circum amorem illorum proprium, et inde ex hoc et simul ex illa infantes
amant, osculando, amplectendo, portando, admovendo pectoribus, et super omnem modum adblandiendo, et spectant illos sicut unum cor et unam animam secum; ac deinde post infantiae illorum statum usque
ad ephebatum et ultra, dum innocentia non amplius aliquid operatur, illos amant non ex aliquo timore Dei ac pietate actuali seu vitae, nec ex aliqua intelligentia rationali et morali apud illos, ac
parum et vix quicquam spectant ad affectiones internas illorum, et inde ad virtutes et bonos mores, sed solum ad externa, quibus favent; his amorem suum adjungunt, affigunt, et agglutinant; inde etiam
occludunt oculos ad vitia illorum, excusantes illa et faventes illis: causa est, quia apud illos amor progeniei suae, est quoque amor sui, et hic adhaeret subjecto extrinsecus, ac non intrat in illud,
sicut ipse nec in se.