Conjugial Love (Rogers) n. 44

Previous Number Next Number See English 

44. Alterum Memorabile. Quondam vidi tres Spiritus novitios e Mundo, qui circumvagabantur, lustrabant, et sciscitabant; erant in admiratione, quod viverent homines prorsus sicut prius, et quod viderent similia quae prius; noverunt enim quod e Mundo priori seu naturali obiverint, et quod ibi crediderint, quod non victuri sint homines prius quam post diem ultimi Judicii, quando circumdabuntur carne et ossibus reconditis in sepulchris; quare ut deprivarentur omni dubio, quin vere homines essent, per vices inspexerunt ac tetigerunt se et alios, et palpaverunt objecta, et per millia confirmabant se, quod nunc essent homines, sicut in priori Mundo; praeter quod se mutuo in candidiore luce, et objecta in superiore splendore, et sic perfectius viderent. [2] Tunc forte duo Spiritus Angelici illis occurrebant, et retinebant, dicendo, "unde estis," et responderunt, "obivimus e Mundo, ac iterum vivimus in Mundo, ita migravimus e Mundo in Mundum; hoc nunc miramur:" et tunc tres Novitii interrogabant duos Spiritus Angelicos de Coelo; et quia duo ex tribus Novitiis erant adolescentes, et ex illorum oculis emicabat sicut igniculus libidinis ad sexum, ajebant Spiritus Angelici, "forte vidistis foeminas," et responderunt, "vidimus;" et quia interrogaverunt de Coelo, dixerunt haec; "in Coelo sunt omnia magnifica et splendida, et talia quae oculus nusquam viderat; et sunt ibi virgines et juvenes, virgines tali pulchritudine, ut vocari possint Pulchritudines in sua forma; ac Juvenes tali moralitate, ut vocari possint Moralitates in sua forma; et correspondent sibi Pulchritudines virginum et Moralitates juvenum, sicut formae mutuae et coaptabiles:" et quaesiverunt duo Novitii, num in Coelo sint Formae humanae prorsus similares illis quae in Mundo naturali sunt, et respondebatur, quod prorsus similares; "nihil ablatum est e viro, et nihil e foemina; verbo, vir est vir, et foemina est foemina, in omni perfectione formae, in qua creati sunt; secede si vis, et explora apud te, num quidquam desit, quin sis vir sicut prius." [3] Iterum dixerunt Novitii, "audivimus in Mundo, e quo decessimus, quod in Coelo non dentur nuptui, quia sunt Angeli; num sic datur Amor sexus;" et responderunt Spiritus Angelici, "vester amor sexus ibi non datur, sed amor sexus Angelicus, qui est castus, expers omnis illecebrae ex libidine:" ad haec dixerunt Novitii, "si datur amor sexus nullius illecebrae, quid tunc amor sexus;" et cum cogitabant de hoc Amore, ingemuerunt, et dixerunt, "o quam siccum gaudium Coeli; quis juvenis tunc potest optare Coelum; estne talis Amor sterilis et expers vitae:" ad haec Spiritus Angelici ridentes retulerunt, "Amor sexus Angelicus, seu qualis est in Coelo, est usque plenus delitiis intimis; est expansio amaenissima omnium mentis, et inde omnium pectoris, ac est intus in pectore sicut cor ludat cum pulmone, ex quo ludo exit respiratio, sonus et loquela, quae faciunt ut consortia inter sexus, seu inter juvenes et virgines, sint ipsae suavitates coelestes, quae sunt purae. [4] Omnes Novitii, ascendentes in Coelum, explorantur quali castitate sunt, immittuntur enim in Consortia Virginum, Pulchritudinum Coeli, quae percipiunt ex sono, ex loquela, ex facie, ex oculis, ex gestu, et ex sphaera exundante, quales sunt quoad amorem sexus; qui si incastus est, aufugiunt et nuntiant suis, quod viderint satyros aut priapos; et quoque advenae illi mutantur, et apparent coram oculis Angelorum hirsuti, et quoad pedes sicut vituli aut pardi, et illi mox dejiciuntur, ne libidine sua inquinent auram ibi:" his auditis duo Novitii iterum dixerunt, "sic est nullus Amor sexus in Coelo; quid amor sexus castus nisi amor exinanitus suae vitae essentia; suntne sic consortia Juvenum et Virginum ibi gaudia sicca; non sumus saxa et stipites, sed perceptiones et affectiones vitae:" [5] his auditis, duo Spiritus Angelici indignati responderunt, "vos prorsus nescitis quid amor sexus castus, quia non adhuc casti estis; est ille amor ipsum delitium mentis et inde cordis, et non simul carnis sub corde; castitas Angelica, quae est utrique sexui communis, inhibet transitum amoris illius ultra clausuram cordis, sed intra illam et supra illam delitiatur moralitas Juvenis cum pulchritudine Virginis delitiis amoris sexus casti, quae interiores et uberiores amaenitate sunt, quam ut possint describi per voces. Sed hic Amor sexus est Angelis, quia est illis modo Amor Conjugialis, et hic amor non dabilis est simul cum amore sexus incasto; amor vere conjugialis est amor castus, et nihil commune cum amore incasto habet; est solum modo cum una ex sexu, remotis omnibus aliis, est enim amor spiritus et inde corporis, et non amor corporis et inde spiritus, hoc est, non amor infestans spiritum:" [6] his auditis, gavisi sunt bini adolescentes novitii, et dixerunt, "est usque ibi amor sexus; quid amor conjugialis aliud;" sed spiritus Angelici ad illa respondebant, "cogitate penitius, expendite, et percipietis, quod vester Amor sexus sit amor extraconjugialis, et quod amor conjugialis sit prorsus alius, et quod hic distinctus sit ab illo, sicut triticum a palea, aut potius sicut humanum a ferino: si quaesiveritis foeminas in Coelo, quid amor extraconjugialis, assevero{1} quod responsurae sint, 'quid hoc; quid loqueris; quomodo potest tale exire ore tuo quod ita laedit aures; quomodo potest Amor non creatus ingenerari homini;' si tunc quaesiveris illas, quid Amor vere conjugialis, scio{2} quod responsurae sint, quod non sit Amor sexus, sed amor unius e sexu, qui non aliter existit, quam dum Juvenis videt Virginem a Domino provisam, et virgo juvenem, utrinque sentiant conjugiale incendi in cordibus suis, ac percipiant, ille quod sua sit, et illa quod suus sit, obviat enim se amor amori, et facit se cognoscere, et conjungit illico animas, et postea mentes, et inde intrat pectora, ac post nuptias ultra, et sic fit plenus amor, qui indies in conjunctionem crescit, usque ut non amplius sint duo, sed sicut unus: [7] scio etiam, quod juraturae sint, quod non sciant alium amorem sexus; dicunt enim, 'quomodo potest dari Amor sexus, nisi sit ita obvius et reciprocus, ut spiret aeternam unionem, quae est ut duo sint una caro:'" his addiderunt Spiritus Angelici, "in Coelo prorsus non sciunt, quid Scortatio, nec quod sit, nec quod dabilis; Angeli frigent toto corpore ad Amorem incastum seu extraconjugialem, ac vicissim calent toto corpore ex Amore casto seu conjugiali; apud viros ibi omnes nervi cadunt ad aspectum scorti, et se tendunt ad aspectum Uxoris." [8] Tres novitii, his auditis, quaesiverunt, num similis Amor inter conjuges est in Coelis, sicut in terris; et duo Spiritus Angelici responderunt, quod prorsus similis; et quia perceperunt, quod vellent scire, num similes delitiae ultimae ibi essent, et dixerunt quod prorsus similes, sed multo beatiores, "quia perceptio et sensatio Angelica est multo exquisitior perceptione et sensatione humana; et quid vita amoris illius nisi ex vena potentiae; numne hac deficiente amor ille deficit et frigescit; estne virtus illa ipsa mensura, ipse gradus, et ipsa basis illius amoris; estne initium, firmamentum et complementum ejus; universalis lex est, quod prima existant, subsistant, et persistant ab ultimis; ita etiam ille Amor; quare nisi forent ultimae delitiae, non forent ullae amoris conjugialis." [9] Tunc quaesiverunt Novitii, num ex ultimis delitiis illius amoris ibi nascantur proles, et si non nascerentur proles, cui usui sunt illae; responderunt Spiritus Angelici, quod non aliquae proles naturales, sed proles spirituales; et quaesiverunt, "quid proles spirituales," et responderunt, "duo conjuges per delitias ultimas plus uniuntur conjugio boni et veri, et conjugium boni et veri est conjugium amoris et sapientiae, ac amor et sapientia sunt proles, quae ex Conjugio illo nascuntur; et quia maritus ibi est sapientia, et uxor est amor ejus, et quoque ambo sunt spirituales, ideo non aliae proles, quam spirituales, possunt ibi concipi et gigni; inde est, quod Angeli post delitias, non fiant maesti, ut aliqui in terris, sed hilares, et hoc illis est ex jugi influxu recentium virium post priores, quae renovant et simul illustrant; omnes enim qui in Coelum veniunt, redeunt in vernam suam juventutem, inque vires ejus aetatis, et sic permanent in aeternum." [10] Tres Novitii his auditis, dixerunt, "legiturne in Verbo, quod in{3} Coelo non dentur Nuptiae, quia sunt Angeli;" ad haec Spiritus Angelici responderunt, "suspicite in Coelum, et vobis respondebitur;" et quaesiverunt, cur suspicerent in Coelum; dixerunt, "quia inde sunt nobis omnes interpretationes Verbi; Verbum est penitus spirituale, et Angeli, quia sunt spirituales, docebunt spiritualem intellectum ejus;" et post aliquam moram aperiebatur Coelum supra caput illorum, et in conspectum illorum venerunt duo Angeli, et dixerunt, "dantur Nuptiae in Coelis, sicut in terris; sed non aliis ibi, quam qui in Conjugio boni et veri sunt, neque alii sunt Angeli, quare Nuptiae spirituales, quae sunt conjugii boni et veri, ibi intelliguntur; hae dantur in terris, et non post obitum, ita non in Coelis; sicut dicitur de quinque virginibus stultis, in nuptias etiam invitatis, quod non potuerint intrare, quia illis non fuit conjugium boni et veri, non enim fuit illis oleum, sed modo lampades; per oleum intelligitur bonum, et per lampades verum; ac nuptui dari{4} est intrare in Coelum, ubi est illud conjugium." Tres Novitii, his auditis laetificati sunt, ac pleni desiderio Coeli, et spe nuptiarum ibi, et dixerunt, "studebimus moralitati et decori vitae, ut votis potiamur." @1. Prima editio: $ @2. Prima editio: $ @3. Prima editio: quodin$ @4. Prima editio: dari, et scio et assevero$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church