457.
XII. Quoniam Conjugiale unius viri cum una uxore est clenodium vitae humanae, et reconditorium religionis Christianae. Haec duo sunt, quae universim et singillatim in tota Parte antecedente de Amore
conjugiali et ejus sapientiae Delitiis, demonstrata sunt. Quod sit Clenodium vitae humanae, est quia hominis vita talis est, qualis est ille amor apud illum, facit enim intimum vitae ejus; est namque
vita sapientiae cohabitantis cum suo amore, et amoris cohabitantis cum sua sapientia, et inde est vita delitiarum utriusque; verbo, homo est anima vivens per illum amorem; inde est, quod conjugiale unius
viri cum una uxore dicatur Clenodium vitae humanae. [2] Hoc confirmatur ex his supra; Quod cum una uxore detur vere conjugialis amicitia, confidentia, potentia, quia mentium unio, n. 333. 334: Quod
in illo et ex illo dentur beatitudines coelestes, faustitates spirituales, et inde jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in amore vere conjugiali sunt, n. 335:{1} Quod sit
amor fundamentalis omnium amorum coelestium, spiritualium, et inde naturalium, et quod in illum amorem collata sint omnia gaudia et omnes laetitiae a primis ad ultima, n. 65 ad 69: et quod in origine
sua spectatus sit ludus sapientiae et amoris, in delitiis sapientiae de amore conjugiali, quae Partem primam hujus Operis constituunt, plene demonstratum est. @1. Prima editio: 335-$