64.
IV: Quod ille Amor ex sua Origine, et ex sua Correspondentia [spectatus],{1} sit coelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui a Domino est apud Angelos Coeli et apud homines
Ecclesiae. Quod Amor conjugialis ex sua Origine, quae est Conjugium boni et veri, sit talis, mox supra paucis confirmatum est, sed ibi solum praelibatum; similiter quod Amor ille talis sit ex Correspondentia
ejus cum Conjugio Domini et Ecclesiae: haec duo Conjugia, ex quibus ut surculus descendit Amor conjugialis, sunt ipsae sanctitates; quare si recipitur ex suo Auctore, qui est Dominus, sequitur
sanctitas ex Ipso, quae continue decantat et purificat illum; si tunc in hominis voluntate est desiderium et nisus ad illum, fit ille amor mundus et purus indies in perpetuum. [2] Amor conjugialis vocatur
coelestis et spiritualis, quia est apud Angelos coelorum, apud Angelos supremi Coeli coelestis, quia illi Angeli vocantur coelestes, et apud Angelos infra illud coelum est ille spiritualis, quia
hi Angeli vocantur Spirituales; ita vocantur illi Angeli, quia Coelestes sunt Amores et inde Sapientiae, ac Spirituales sunt Sapientiae et inde Amores; simile est conjugiale illorum. [3] Nunc quia Amor
conjugialis est apud Angelos coelorum tam superiorum quam inferiorum, ut quoque in Primo Paragrapho de Conjugiis in Coelo ostensum est, constat quod ille sanctus et purus sit. Quod ille Amor in sua
essentia ex sua derivatione spectatus sit sanctus et purus prae omni amore apud angelos et apud homines, est quia ille est sicut caput reliquorum amorum; de qua ejus eminentia, in nunc sequente Articulo
aliqua dicentur. @1. Sic in art. IV, n. 57 supra, et in Indice.$