Conjugial Love (Rogers) n. 69

Previous Number Next Number See English 

69. Scio quod pauci agnituri sint, quod in Amorem conjugialem collata sint omnia gaudia et omnes delitiae a primis ad ultima, ex causa, quia Amor vere conjugialis, in quem collata sunt, hodie tam rarus est, ut non sciatur qualis est, et vix quod sit, secundum illa quae supra n. 58. 59. explicata et confirmata sunt, nam in alio Amore conjugiali quam genuino non sunt; et quia hic in terris tam rarus est, impossibile est supereminentes ejus felicitates aliunde describere, quam ex ore Angelorum, quia hi in illo sunt: hi dixerunt, quod Delitiae ejus intimae, quae sunt Animae, in quam primum influit conjugiale amoris et sapientiae seu boni et veri a Domino, sint imperceptibiles et inde ineffabiles, quia sunt simul pacis et innocentiae; sed quod eaedem in descensu fiant plus et plus perceptibiles, [2] in superioribus mentis sicut beatitudines, in inferioribus mentis sicut faustitates, in pectore sicut jucunditates ex illis, et quod ex pectore se diffundant in omnia et singula corporis, ac demum uniant se in ultimis in delitium delitiarum; porro Angeli de illis mirabilia narraverunt, dicentes etiam quod varietates illarum delitiarum in Conjugum animabus, et ab his in illorum mentibus, et ab his in illorum pectoribus, sint infinitae, et quoque aeternae; quodque secundum sapientiam apud maritos exaltentur; et hoc quia in flore suae aetatis vivunt in aeternum, et quia illis nihil beatius est quam plus et plus sapere. Sed plura de Delitiis illis ex ore Angelorum enarrata, videantur in Memorabilibus, imprimis in illis quae post aliqua Capita porro sequuntur.{1} @1. Prima editio: sequuntur absque puncto$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church