Conjugial Love (Rogers) n. 71

Previous Number Next Number See English 

71. Quod non alii in Amore vere conjugiali esse possint, quam qui recipiunt illum a Domino, qui sunt qui Ipsum directe adeunt, et vivunt vitam Ecclesiae ab Ipso, est quia ille Amor ex suo ortu, et ex sua correspondentia spectatus, est coelestis, spiritualis, sanctus, purus, et mundus prae omni amore, qui apud Angelos Coeli et apud homines Ecclesiae est, ut supra n. 64; et haec ejus attributa non possunt dari, quam apud illos, qui conjuncti Domino sunt, et ab Ipso consociati Angelis Coeli; hi enim fugiunt amores extraconjugiales, qui sunt conjunctiones cum aliis quam cum propria seu proprio conjuge, sicut damna animae et sicut stagna inferni; et quantum conjux illas conjunctiones, etiam quoad libidines voluntatis et inde intentiones fugit, tantum purificatur ille amor apud illos, et fit successive spiritualis, primum dum vivunt in terris, et postea in Coelo: [2] apud homines nusquam potest aliquis amor fieri purus, nec apud angelos, ita neque hic Amor; sed quia intentio quae est voluntatis primario spectatur a Domino, ideo quantum homo in hac est, et in hac perseverat, tantum initiatur in puritatem et sanctitatem ejus, et successive progreditur. Quod non alii possint in Amore conjugiali spirituali esse, quam qui a Domino tales sunt, est quia est Coelum in illo, et homo naturalis, apud quem ille amor solum a carne trahit suum volupe, non potest appropinquare ad Coelum, nec ad aliquem Angelum, imo nec ad aliquem hominem, in quo ille Amor est, est enim hic Amor fundamentalis omnium amorum coelestium et spiritualium, videatur supra, n. 65. 66. 67. [3] Quod ita sit, ab experientia mihi confirmatum est; vidi genios in Mundo spirituali, qui praeparabantur ad infernum, appropinquantes ad Angelum, qui delitiabatur cum sua consorte; illi ad distantiam, sicut propinquabant, facti sunt sicut furiae, et quaesiverunt cavernas et scrobes, ut asyla, in quas se conjecerunt. Quod spiritus mali ament homogeneum{1} suae affectionis, utcunque immundum est, ac aversentur spiritus Coeli, quia purum est, ut suum heterogeneum, concludi potest ex illis quae in Praeliminaribus n. 10. memorata sunt. @1. Prima editio: homogeum$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church