88.
III. Quod detur Verum boni, et ex hoc Bonum veri; seu Verum ex bono, ac Bonum ex illo vero; et quod duobus illis a creatione insita sit inclinatio ad se conjungendum in unum. Necessum est, ut de his
aliqua distincta idea comparetur, quia inde dependet cognitio de essentiali origine Amoris conjugialis; est enim, ut sequitur, Verum boni seu Verum ex bono Masculinum, et Bonum veri seu Bonum ex illo
vero Foemininum; sed comprehendi potest hoc distinctius, si pro Bono dicitur Amor, et pro Vero Sapientia, quae quod unum idem sint, videatur supra n: 84. Sapientia non potest apud hominem existere, quam
per Amorem sapiendi; si hic amor aufertur, homo prorsus non potest sapere; Sapientia ex hoc amore intelligitur per Verum boni seu verum ex bono; at dum homo sibi ex illo amore comparavit Sapientiam,
ac illam amat in se, seu se propter illam, tunc format amorem, qui est Amor Sapientiae, et intelligitur per Bonum veri seu bonum ex illo vero; [2] sunt itaque duo Amores apud Virum, quorum unus, qui
est prior, est Amor Sapiendi, et alter, qui est posterior, est Amor Sapientiae; at hic Amor, si manet apud Virum, est Amor malus, et vocatur fastus seu amor propriae intelligentiae; quod hic Amor desumptus
sit a Viro, ne perdat eum, et transcriptus sit in Mulierem, ut fiat Amor conjugialis, qui redintegrat illum, a creatione provisum sit, in sequentibus confirmabitur: aliquid de binis illis Amoribus,
et de transcriptione posterioris in mulierem, videatur supra, n: 32. 33, et in Praeliminaribus n. 20. Si ergo pro Amore intelligitur bonum, et pro Sapientia verum, tunc ex nunc dictis constat, quod
detur Verum boni seu verum ex bono, et ex hoc Bonum veri seu bonum ex illo vero.