Divine Love (Whitehead) n. 1

Next Number See English 

1. DE DIVINO AMORE.
(Paragraphi in sua serie:-
I.-QUOD IN MUNDO PARUM COMPREHENDATUR QUID AMOR, CUM TAMEN EST IPSA VITA HOMINIS. II.-QUOD DOMINUS SOLUS SIT IPSE AMOR, QUIA IPSA VITA, ET QUOD HOMO ET ANGELUS SIT MODO RECIPIENS. III.-QUOD VITA, QUAE EST DIVINUS AMOR, SIT IN FORMA. IV.-QUOD ILLA FORMA SIT FORMA USUS IN OMNI COMPLEXU. V.-QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN PARTICULARI. VI.-QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN COMMUNI. VII.-QUOD IN TALI FORMA SIT CAELUM. VIII.-QUOD ETIAM AD SIMILEM FORMAM SPECTENT OMNIA MUNDI. IX.-QUOD TOT AFFECTIONES QUOT USUS. X.-QUOD AFFECTIONUM SINT GENERA ET SPECIES, ET SPECIERUM DIFFERENTIAE IN INFINITUM; SIMILITER USUUM. XI.-QUOD AFFECTIONUM ET USUUM SINT GRADUS. XII.-QUOD QUILIBET USUS SUAM VITAM TRAHAT A COMMUNI, ET QUOD EX ILLO INFLUANT NECESSARIA, UTILIA ET JUCUNDA VITAE SECUNDUM QUALE USUS, ET QUALE AFFECTIONIS EJUS. XIII.-QUOD QUANTUM HOMO EST IN AMORE USUS, TANTUM SIT IN DOMINO, TANTUM AMET IPSUM, ET AMET PROXIMUM, ET SIT HOMO. XIV.-QUOD NON SINT HOMINES, NEC IN DOMINO, QUI AMANT SE SUPER OMNIA, ET MUNDUM SICUT SE IPSOS{1}{2} @1 IPSOS pro "ipsum"$ @2 Signa numeralia, hic et alibi, ad Annotationes Editoris referunt.$ XV.-QUOD HOMO NON SIT SANAE MENTIS NISI USUS SIT EJUS AFFECTIO VEL OCCUPATIO. XVI.-QUOD OMNIS HOMO SIT AFFECTIO, ET QUOD TOT AFFECTIONES VARIAE SINT, QUOT HOMINES NATI SUNT, ET QUOT NASCENTUR IN AETERNUM. XVII.-QUOD HOMINI SIT VITA AETERNA SECUNDUM EJUS AFFECTIONEM USUS. XVIII.-QUOD HOMINIS VOLUNTAS SIT EJUS AFFECTIO, XIX.-QUOD AMARE IN VERBO SIT FACERE USUS. XX.-QUOD AMOR PRODUCAT CALOREM. XXI.-QUOD DIVINUS AMOR, QUI EST IPSA VITA, MEDIO CALORE, PRODUCAT FORMAS SPIRITUALES ANIMALES, CUM OMNIBUS ET SINGULIS QUAE IN ILLIS.)
I. (QUOD IN MUNDO PARUM COMPREHENDATUR QUID AMOR, CUM TAMEN EST IPSA VITA HOMINIS.) Quod in mundo parum comprehendatur quid amor, cum tamen est ipsa vita hominis, patet a communi ore dicente, "Quid amor?" Causa quod non sciatur, est quia non apparet coram intellectu, ac intellectus est receptaculum lucis caeli; et quod in illam lucem venit, hoc apparet interius, scit enim homo quid cogitat; quare etiam homo dicit quod hoc aut illud sibi sit in luce intellectus sui, tum quod hoc videat quod ita sit, et quoque orat ut a Deo illustretur ac illuminetur. Est etiam lux spiritualis, cui lux naturalis correspondet, ex qua de intellectu suo dicit quod videat, et ex qua sapiens orat a Deo illustrari ac illuminari, hoc est, intelligere. Cum itaque intellectus per cogitationem se sistit videndum, et non amor, ideo homo non aliquam ideam de amore potest habere. Cum tamen amor est ipsa anima seu vita cogitationis, cogitatio, si aufertur ei amor, frigescit et emoritur, sicut flos si ei aufertur calor; amor enim accendit, vivificat et animat cogitationem. Intende animum et meditare tecum, num poteris cogitare absque aliqua affectione, quae est amoris, et deprehendes in te quod non possis. Inde patet quod amor sit vita intellectus et inde cogitationis; et quod est vita intellectus et inde cogitationis, hoc quoque est vita totius hominis; est enim vita omnium sensuum, et vita omnium motuum, ita est vita organorum per quae sensus et motus existunt; quod etiam sit vita reliquorum viscerum, in sequentibus videbitur. [2.] Quod nesciatur quid amor, est etiam causa, quia amor hominis est vita universalis. Per vitam universalem intelligitur vita in singularissimis; nam ex his dicitur universale, sicut ex partibus commune. Illud quod ita universale est, hoc non percipitur aliter quam sicut unum; ac unum absque perceptione singulari singularium est obscurum ; comparari potest cum luce candidissima quae oculum occaecat. Tale quoque est Divinum universale in singularissimis mundi; quare etiam illud coram homine ita obscurum est ut non coram aperto oculo appareat, sed solum coram occluso; est enim omne mundi Divini amoris ac Divinae sapientiae opus, ac sapientia in singularissimis ejus est Divina lux candidissima quae occaecat, ut dictum est.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church