3.
I. Quod duo Mundi sint, Mundus spiritualis ubi sunt Spiritus et Angeli, et Mundus naturalis, ubi sunt Homines. Quod sit Mundus spiritualis, in quo sunt Spiritus et Angeli, distinctus a Mundo naturali
in quo sunt homines, hactenus in Orbe etiam Christiano alte latuit; causa est, quia non aliquis Angelus descendit et oretenus docuit, nec aliquis homo ascendit et vidit; ne itaque ex ignorantia illius
Mundi, et inde ex ancipite fide de Caelo et Inferno, homo infatuaretur in tantum ut fieret Naturalista atheus, placuit Domino aperire visum spiritus mei, et hunc elevare in Caelum, et quoque demittere
in Infernum, et exhibere videndum quale est utrumque. Inde patuit mihi quod duo Mundi sint, et illi inter se distincti, unus in quo omnia spiritualia sunt et inde vocatur Mundus spiritualis, et alter
in quo omnia naturalia sunt, et inde vocatur Mundus naturalis, ac quod spiritus et angeli in suo Mundo vivant, ac homines in suo; tum quod unusquisque homo per mortem transmigret e suo in alterum,
et in hoc vivat in aeternum. Cognitio de utroque hoc mundo praemittenda est, ut a principio suo detegatur Influxus, de quo hic agitur; influit enim Mundus spiritualis in Mundum Naturalem, et actuat hunc
in singulis ejus, tam apud homines quam apud bestias, et quoque facit vegetativum in arboribus et herbis.