Interaction SB (Hartley) n. 5

Previous Number Next Number See English 

5. III. Quod Sol Mundi Spiritualis sit purus Amor, a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est. Spiritualia non possunt aliunde procedere, quam ex Amore, et Amor non aliunde quam ex Jehovah Deo, Qui est Ipse Amor, quare Sol Mundi Spiritualis, ex quo omnia Spiritualia, ut a suo fonte, scaturiunt, est purus Amor a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est, procedens: ipse ille Sol non est Deus, sed est a Deo, est proxima Sphaera circum Illum ab Illo. Per hunc Solem a Jehovah Deo creatum est Universum, per quod intelliguntur in complexu omnes Mundi, qui totidem sunt, quot in Expanso nostri Caeli sunt Stellae. Quod Creatio per illum Solem, qui est purus Amor, facta sit, ita a Jehovah Deo, est quia Amor est ipsum Esse Vitae, et Sapientia est Existere vitae inde, et ex Amore per Sapientiam omnia creata sunt; hoc intelligitur per haec apud Johannem; Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, omnia per Ipsum facta sunt, et absque Ipso factum est nihil quod factum est; et Mundus per Ipsum factum est, i: 1, 3, 10; Verbum ibi est Divinum Verum, ita quoque Divina Sapientia; quare etiam Verbum ibi vocatur Lux, quae illuminat omnem hominem, Vers: 9, similiter ut facit Divina Sapientia per Divinum Verum. Illi qui aliunde deducunt ortum Mundorum, quam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, hallucinantur sicut cerebrosi, qui vident larvas ut homines, phantasmata ut luces, ac entia rationis ut effigies reales; est enim universum creatum cohaerens Opus ex Amore per Sapientiam; visurus es hoc si potis es lustrare nexus in ordine a primis ad ultima. Quemadmodum Deus est unus, ita quoque Sol spiritualis est unus, nam de spiritualibus, quae sunt ejus derivationes, non praedicabilis est extensio spatii, et Essentia et Existentia absque spatio est ubivis in spatiis absque spatio, ita Divinus Amor a principio Universi ad omnes fines ejus; quod Divinum impleat omnia, et per impletionem in statu creato conservet omnia, ratio videt e longinquo, et in propinquo quantum cognoscit Amorem qualis in se est, ejus conjunctionem cum Sapientia, ut percipiantur fines, ejus influxum in sapientiam, ut sistantur causae, et ejus operationem per sapientiam, ut producantur effectus.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church