Conv. Calvin (Whitehead) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. MEMORABILE QUAESTIONIS DE PERSONA CHRISTI CALVINO, EX LECTIS VERBIS ILLIS EX ATHANASII SYMBOLO
Postquam haec legi coram Calvino, et simul coram quinquaginta sacerdotibus ejus asseclis, quaesivi Calvinum numne recesserit ab his in Symbolo, quod tamen a toto orbe Christiano agnitum et receptum est. Dixit Calvinus, (1) Quod videat se plane recessisse. (2) Quaesivi cur ita; respondit quod non attenderit ad illa verba, et quod nunc cum attendit, videat se recessisse, et scripsisse secundum suam cogitationem. (3) Quaesivi quid nunc; respondit, si Symbolum verum est, et si agnoscitur universim ut vera doctrina de Trinitate et de Divinitate Christi, se plane erravisse. (4) Quaesivi numne velit agnoscere quod Divinum et Humanum, seu Deus et Homo in Christo sit una Persona, sicut anima et caro sunt unus homo, secundum verba in Symbolo; respondit quod velit, sed quod non possit, quia aliter se confirmavit. (5) Quaesivi num credit Christum unam esse Personam, vel duas; respondit unam, si unio hypostatica {1} faciat unam, sed quod crediderit Filium Dei esse alium et apud Patrem, et Jesum Christum separatum ab illo, quia in coelo. (6) Quaesivi num sic Christus sint duo; respondit quod ita, et quod in hoc a Symbolo recesserit. (7) Quaesivi de unione hypostatica {2}, a quo; respondit quod a Deo Patre, quod hanc ideam habuerit. (8) Quaesivi de anima Christi, quid illa, numne Ipsum Divinum, quia legitur apud Lucam, ex Spiritu Sancto et virtute Altissimi; respondit quod viderit hoc apud Lucam, sed quod tacite apud se crediderit ex Josepho. (9) Quaesivi numne Christus quoad Humanum sit Filius Dei, ut aperte dicitur Luc. i 35, tum quando baptizatus est Matth., ut et a Johanne, tum quando transformatus, ac multis locis alibi, respondit quod cum nominavit et sensit Filius Dei, non intellexerit Ch[ristum] Jes[um] quoad Humanum; cum dixi quod ita intelligere sit contra Scripturam, respondit quod videat quod ita sit, sed quod non cogitaverit esse contra illam; volui quod renuntiaret, sed consciit suam cogitationem in mundo, et dixit quod propterea non possit. (10) Tandem fassus est quod cogitaverit Christum fuisse filium Josephi, sed quod hoc non ausus sit scribere. @1 hypostatica T; hypostica A$ @2 hypostatica T; hypostica A$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church