2.
Loca in Verbo, ubi dicitur de Interitu Caeli et Terrae, sunt sequentia:-
"Attollite in caelum oculos vestros, et intuemini in terram deorsum:... caeli velut fumus interituri sunt, et terra ut pannus
veteratura (Esai. li. 6);
"Ecce Ego creaturus sum caelos novos, et terram novam; nec commemorabuntur priora" (Esai. lxv. 17);
"Caelos novos et terram novam facturus sum" (Esai. lxvi. 22);
"Stellae
caeli ceciderunt in terram et caelum abscessit sicut liber qui convolvitur" (Apoc. vi. 13, 14);
"Vidi thronum... magnum, et Quendam insidentem, a cujus aspectu fugit terra et caelum, quorum locus non
inventus est" (Apoc. xx. 11);
"Vidi caelum novum et terram novam, primum caelum et prima terra abierat" (Apoc. xxi. 1). In his locis per "novum caelum" non intelligitur caelum coram oculis nostris
aspectabile, sed ipsum caelum, ubi humanum genus collectum est; ex omni enim genere humano, usque ab inchoatione Ecclesiae Christianae, collectum est caelum, sed qui ibi fuerunt non fuerunt angeli, verum
spiritus ex varia religione; hoc caelum intelligitur per "primum caelum" quod periturum: sed quomodo cum his se habet, in sequentibus in specie dicetur; hic solum id memoratur, ut sciatur quid per
"primum caelum" quod periturum, intelligitur. Quisque etiam qui ex ratione aliqua illustrata cogitat, percipere potest, quod non caelum sidereum, tam immensum firmamentum creationis, intellectum sit,
sed quod caelum in spirituali sensu ubi angeli et spiritus.