28.
(V.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM FUTURUM SIT, UBI OMNES SIMUL SUNT, ITA IN MUNDO SPIRITUALI, ET NON IN TERRIS. De Ultimo Judicio creditur, quod Dominus tunc appariturus sit in nubibus caeli cum angelis in
gloria, et exsuscitaturus omnes, quotcunque vixerunt a principio creationis, e sepulcris, ac induiturus animas eorum corpore, et sic in unum convocatos judicaturus, qui bene egerunt, ad vitam aeternam
seu caelum, et qui male egerunt, ad mortem aeternam seu infernum. Haec fides est in ecclesiis ex sensu litterae Verbi; nec potuit auferri, quamdiu ignotum fuit quod sensus spiritualis insit unicuivis
rei quae dicitur in Verbo, et quod ille sensus sit ipsum Verbum, cui sensus litterae inservit pro fundamento seu basi, et quod absque tali littera non potuisset Verbum Divinum esse, ac inservire tam
caelo quam mundo pro doctrina vitae et fidei, et pro conjunctione. Qui itaque novit spiritualia correspondentia naturalibus in Verbo, is scire potest, quod per "adventum Domini in nubibus caeli" non
intelligatur Ipsius apparitio talis, sed apparitio in Verbo; "Dominus" enim est Verbum, quia est Divinum Verum; "nubes caeli," in quibus venturus, est sensus litterae Verbi; et "gloria" est sensus ejus
spiritualis; "angeli" sunt caelum ex quo apparitio, et quoque sunt Dominus quoad Divina vera:{1} inde patet quid per illa verba intelligitur; quod nempe Dominus, quando finis ecclesiae est, aperiturus
sit sensum spiritualem Verbi, et sic Divinum verum, quale in se est; ita quod hoc sit signum, quod ultimum judicium instet. Quod unicuivis rei quae dicitur in Verbo, et unicuivis voci, insit sensus
spiritualis, et qualis ille est, videatur in Arcanis Caelestibus, in quibus secundum illum sensum explicata sunt omnia et singula quae in Genesi et Exodo continentur, ex quibus Collecta de Verbo et ejus
sensu spirituali, videantur in opusculo De Equo Albo, de quo in Apocalypsi. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) @1 Quod Dominus sit Verbum, quia est Divinum Verum in caelo (n. 2533, 2818(? 2813), 2859, 2894,
3393, 3712). Quod Dominus sit Verbum, etiam quia Verbum est ab Ipso, et de Ipso (n. 2859); ac de solo Domino, imprimis de glorificatione Humani Ipsius, in intimo sensu Verbi, ita Ipse Dominus ibi
(n. 1873, 9357). Quod adventus Domini sit praesentia Ipsius in Verbo, ac revelatio (n. 3900, 4060). Quod "nubes" in Verbo significet Verbum in littera, seu sensum litterae ejus (n. 4060, 4391, 5922,
6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574). Quod "gloria" in Verbo significet Divinum verum, quale est in caelo, et quale est in sensu spirituali (n. 4809, 5292 (? 59223, 8267, 8427, 9429, 10574). Quod
per "angelos" in Verbo significentur Divina vera quae a Domino, quoniam angeli sunt receptiones eorum, et non illa loquuntur ex se sed ex Domino (n. 1925, 2821, 3039, 4085, 4295, 4402, 6280,
8192, 8301). Quod "tubae " seu "buccinae," quae tunc angelis, significent Divina vera in caelo, et e caelo revelata (n. 8815, 8823, 8915).$