Last Judgment (Chadwick) n. 33

Previous Number Next Number See English 

33. (VI.) QUOD ULTIMUM JUDICIUM EXISTAT, QUANDO FINIS ECCLESIAE EST; ET QUOD FINIS ECCLESIAE SIT, QUANDO NON FIDES QUIA NON CHARITAS. Quod ultimum judicium existat quando finis ecclesiae est, sunt plures causae. Primaria est, quod tunc perire incipiat aequilibrium inter caelum et infernum, et cum aequilibrio ipsum liberum hominis; et cum liberum hominis perit, tunc non amplius salvari potest; ex libero enim tunc fertur ad infernum, et non in libero duci potest ad caelum; nam absque libero nemo reformari potest, et omne liberum hominis est ex aequilibrio inter caelum et infernum: quod ita sit constare potest ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno; ubi actum est De Aequilibrio inter Caelum et Infernum (n. 589-596); et, Quod Homo in Libero sit per Aequilibrium inter Caelum et Infernum (n. 597- 603); et quoque ibi, quod nemo reformari queat quam in libero.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church