4.
Per "creare" etiam in sensu spirituali Verbi significatur formare, instaurare, et regenerare; ita per "creare novum caelum et novam terram" significatur instaurare novam ecclesiam in caelo et in terra;
ut constare potest ex his locis:-
"Populus, qui creabitur, laudabit Jah" (Psalm. cii. 19);
"Emittis spiritum..., creantur, et renovas facies terrae" (Psalm. civ. 30);
"Sic dixit Jehovah, Creator
tuus Jacob, Formator tuus Israel, (Ne timeto,) nam redemi te, et vocavi nomine tuo, Mihi tu... omnem vocatum a nomine {1}meo, et in gloriam meam creavi, formavi eum, etiamque feci eum" (Esai. xliii.
1, 7). (Praeter alibi.) Inde est, quod "nova creatio" hominis sit reformatio ejus, quoniam novus fit, nempe ex naturali spiritualis; et inde est quod "nova creatura" sit homo reformatus.{2} @1 meo
pro "Tuo" (vide Arcana Caelestia, n. 10373, et alibi).$ (EX ARCANIS CAELESTIBUS) @2 Quod "creare" sit e novo creare seu reformare et regenerare (n. 16, 88, 10373, 10634). Quod "creare novum caelum
et novam terram" sit instaurare novam ecclesiam (n. 10373). Quod per "creationem caeli et terrae" in primis capitibus Geneseos in sensu interno describatur instauratio ecclesiae caelestis, quae fuit
Ecclesia Antiquissima (n. 8891, 9942, 10545).$