Last Judgment (Chadwick) n. 6

Previous Number Next Number See English 

6. (II.) QUOD PROCREATIONES GENERIS HUMANI IN TERRIS NUSQUAM CESSATURAE SINT. Qui de ultimo judicio eam fidem ceperunt, quod tunc interitura sint omnia quae in caelis et in terris sunt, et quod loco eorum novum caelum et nova terra exstitura sint, credunt, quia id ex nexu rerum sequitur, quod generationes et procreationes generis humani postea cessaturae sint; cogitant enim quod omnia nunc peracta sint, et quod homines in alio statu futuri quam prius: sed quia interitus mundi non intellectus est per diem ultimi judicii, ut in praecedente articulo ostensum est, sequitur etiam quod genus humanum permansurum sit, et quod procreationes non cessaturae sint.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church