69.
((i.)) Primum caelum a quibus exstiterat.- Primum caelum ab omnibus illis conflatum est, super quos ultimum judicium est factum; non enim factum est super illos qui in inferno, nec super illos qui in
caelo, nec super illos qui in mundo spirituum, de quo mundo videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 421-520);. et non super aliquo homine adhuc vivente: sed solum super illos, qui sibi instar caeli
fecerunt, quorum plurima pars erat super montibus et petris: hi etiam sunt qui a Domino intellecti sunt per "hircos," quos statuit a sinistro (Matth. xxv 32, 33, seq.). Inde constare potest, quod primum
caelum exstiterit non modo a Christianis, sed etiam a Mahumedanis et Gentibus, quorum omnes formaverant sibi tales caelos in suis locis. Quales illi fuerunt, paucis dicetur. Fuerunt qui in sancto
externo vixerunt in mundo, et usque in nullo sancto interno; et qui propter leges civiles et morales justi et sinceri fuerunt, et non propter leges Divinas, ita qui externi seu naturales homines fuerunt,
ac non interni seu spirituales; et quoque qui in doctrinalibus ecclesiae, et docere potuerunt, tametsi non in vita secundum illa; tum qui in variis functionibus fuerunt, et usus fecerunt, sed non
propter usus. Hi et horum similes ex omnibus in universo terrarum orbe, qui post adventum Domini vixerunt, "primum caelum" constituerunt. Hoc caelum ideo tale erat, qualis est mundus et ecclesia in terris
ex illis qui non bonum agunt quia est bonum, sed quia timent leges ac jacturam famae, honoris et lucri: qui non ex alia origine agunt bonum, illi non timent Deum sed homines, nec conscientiam habent.
In primo caelo, quod a Reformatis, multa pars erat, qui crediderunt salvari hominem per solam fidem, et non vitam fidei, quae est charitas, vixerunt; et qui amaverunt multum ab hominibus videri.
Omnibus illis, dum consociati erant, interiora clausa fuerunt ut non patuerint, sed aperiebantur cum instaret ultimum judicium; et tunc compertum est, quod intus obsiderentur ab omnis generis malis et
falsis, et quod contra Divinum essent, et quod actualiter in inferno: nam unusquisque post mortem statim alligatur similibus, boni similibus in caelo, mali autem similibus in inferno, sed non veniunt
ad illos priusquam interiora reteguntur; interea consociari possunt illis qui eis similes sunt in externis. Sed sciendum est quod omnes qui interius boni fuerunt, ita qui spirituales, ab illis separati
sint, et elevati in caelum; et quod omnes qui non modo interius sed etiam exterius mali fuerunt, etiam ab illis separati sint, et conjecti in infernum; et hoc a primo tempore post adventum Domini usque
ad ultimum, quando judicium; ac relicti solum, ut societates inter se formarent, ex quibus primum caelum, qui tales fuerunt quales supra descripti sunt.