2.
Quondam mihi visus est Angelus sub Coelo Orientali volans, cui tuba erat in manu et ad os, qui clanxit versus Septentrionem, versus Occidentem, et versus Meridiem: indutus erat chlamyde, quae ex volatu
fluebat retrorsum, et cinctus erat fascia ex pyropis et sapphiris sicut flammante et lucente; pronus volabat, et demisit se lente in terram, quae mihi continens erat: ut tetigit terram, erectus super
pede vadit huc illuc, et tunc me viso direxit gressum ad me; eram in spiritu, et in hoc stabam super colle in plaga meridionali; ac cum prope erat, alloquutus illum quaesivi, "quid rei nunc, audivi
clangorem tubae tuae, et vidi descensum tuum per aerem;" Angelus respondit, "missus sum ad convocandum celebratissimos eruditione, perspicacissimos ingenio, ac eminentissimos nomine sapientiae, qui e
Regnis Christiani Orbis super Continente hac terra sunt, ut in hunc collem, ubi tu commoraris, conveniant, et ex pectore expromant mentes, quid in Mundo cogitaverant, intellexerant, et sapuerant de Gaudio
Coelesti, et de Felicitate Aeterna. [2] Causa legationis meae fuit haec, quod aliqui novi advenae e mundo, in Coelestem nostram Societatem, quae in Oriente est, admissi retulerint, quod ne quidem
unus in Universo Christiano Orbe sciat, quid Gaudium Coeleste, et Felicitas aeterna, ita quid Coelum: hoc fratres et consocii mei valde mirati sunt, et mihi dixerunt, 'descende, conclama et convoca
sapientissimos in Mundo spirituum, in quem primum colliguntur omnes Mortales post excessum e Mundo naturali, ob finem, ut ex plurium ore certi reddamur, num veritas sit, quod talis caligo seu tenebrosa
ignorantia sit Christianis de futura vita:'" et dixit, "exspecta paulum, et videbis cohortes Sapientum huc alluentes; Dominus praeparabit pro illis aedem conventus." [3] Exspectavi, et ecce post semihoram
vidi duas Turmas a Septentrione, duas ab Occidente, et duas a Meridie, et sicut venerunt, ab Angelo tubae introducti sunt in Aedem praeparatam, et ibi occupabant loca illis designata secundum plagas.
Erant sex Turmae seu Cohortes; septima erat ab oriente, quae prae luce reliquis non visa est. Post congregationem aperuit Angelus causam convocationis, et rogavit, ut Cohortes in ordine expromerent
suam sapientiam, de Gaudio Coelesti, et de Felicitate Aeterna: et tunc unaquaevis Cohors se glomeravit in orbem, faciebus ad facies conversis, ut illam rem ex ideis in priori Mundo captis revocarent,
et nunc lustrarent, ac lustratam post consultationem expromerent.