45.
Quod Dominus liberaverit et (1) liberet ab inferno omnes qui in veris ex bono sunt, ita qui per illa recipiunt Ipsum; ita quod subjugaverit inferna et glorificaverit Humanum suum. (Videantur plura loca
de Redemptione in Explicatione super Apocalypsin; et plura apud Evangelistas, imprimis quae apud Lucam, cap. i. ii., prophetica de Ipso, et apud Matthaeum, cap. i. 21.)