Interaction SB (Whitehead) n. 2

Previous Number Next Number See English 

2. Quoniam Influxus spiritualis est ex ordine et ejus legibus, ut dictum est, ideo hic a sapientibus in Orbe erudito prae duobus reliquis agnitus et receptus est: omne id quod ex ordine est, Veritas est, ac Veritas se ipsam manifestat ex luce ei insita, etiam in umbra rationis, in qua sunt Hypotheses. Sed sunt tria quae hanc Hypothesin involvunt umbrae, ignorantia quid Anima, ignorantia quid Spirituale, et ignorantia qualis est Influxus, quare haec tria prius evolvenda sunt antequam Ratio videt ipsam Veritatem; nam Veritas hypothetica non est ipsa veritas, sed conjectura veritatis; est sicut pictura in pariete in luce stellarum noctu visa, cui Mens inducit formam Variam secundum phantasiam; aliter dum lux solis post auroram illuminat illam, et non modo communia ejus sed etiam singularia ejus detegit et sistit videnda; ita fit ex umbra veritatis, in qua est haec Hypothesis, aperta Veritas, dum cognoscitur quid et quale est Spirituale respective ad naturale, tum quid et qualis est Anima humana, ut et qualis in illam, et per illam in Mentem perceptivam et cogitativam, et ex hac in corpus est influxus. Ast haec a nemine tradi possunt, nisi cui data est a Domino consociatio cum Angelis in Mundo spirituali et simul cum Hominibus in Mundo naturali; et hoc quia mihi datum est, potui describere quid et quale est unum et alterum, quod factum est in Opusculo de Amore Conjugiali, de Spirituali in Memorabili ibi n: 326 ad 329; de Anima Humana, n: 315, et de Influxu n: 380, et plenius n: 415 ad 422. Quis non scit, aut scire potest, quod Bonum amoris et Verum fidei influant a Deo in hominem, et quod influant in Animam ejus, ac sentiantur in Mente ejus, ac effluant ex cogitatione in loquelas, et ex voluntate in actiones. Quod inde sit influxus spiritualis, ac ejus origo et derivatio, manifestabitur in hoc ordine. I. Quod duo Mundi sint, Mundus Spiritualis, ubi sunt Spiritus et Angeli, et Mundus naturalis, ubi sunt Homines. II. Quod Mundus Spiritualis exstiterit et subsistat ex suo Sole, et quod Mundus naturalis ex suo. III. Quod Sol Mundi spiritualis sit purus amor a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est. IV. Quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, et quod Calor ex illo procedens in essentia sua sit Amor, et quod Lux inde in essentia sua sit Sapientia. V. Quod tam Calor ille quam Lux illa influant in hominem, Calor in ejus Voluntatem et producat ibi bonum amoris, et Lux in ejus intellectum, et producat verum sapientiae. VI. Quod illa duo, calor et lux, seu amor et sapientia, a Deo conjunctim influant in Animam hominis, et per hanc in Mentem, ejus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones. VII. Quod Sol Mundi naturalis sit purus ignis, et quod per hunc solem exstiterit et subsistat Mundus naturae. VIII. Quod inde omne quod ex hoc sole procedit, in se spectatum sit mortuum. IX. Quod Spirituale induat se Naturali, sicut homo se veste. X. Quod Spiritualia ita induta in homine faciant ut vivere possit rationalis et moralis, ita spiritualiter naturalis. XI. Quod receptio influxus istius sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. XII. Quod Intellectus in homine possit elevari in lucem, hoc est, in sapientiam, in qua sunt Angeli Caeli, secundum excultum rationis, et quod Voluntas ejus in calorem, hoc est, in amorem similiter secundum facta vitae; sed quod amor voluntatis non elevetur, nisi quantum homo vult et facit illa, qua sapientia intellectus docet. XIII. Quod prorsus aliter apud bestias. XIV. Quod tres gradus sint in Mundo spirituali, et tres gradus in Mundo naturali, secundum quos fit omnis influxus. XV. Quod fines sint in primo gradu, causae in secundo, et effectus in tertio. XVI. Quod ex his pateat, qualis est influxus spiritualis ab origine sua ad effectus. Singula hoc nunc paucis illustranda sunt.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church