Invitation to the NC (Buss) n. 52

Previous Number Next Number See English 

52. Quod manifestatio Domini et immissio in mundum spiritualem praestet omnibus miraculis. Hoc non alicui datum est quemadmodum mihi, a creatione. Homines aurei saeculi quidem locuti sunt cum angelis; sed non datum est illis in alia luce quam [2]naturali esse; mihi autem in utraque simul spirituali et naturali. Per hoc datum est mihi videre mirabilia caeli, interesse angelis sicut unus ex illis, et simul haurire veritates in luce, et sic percipere et docere illas; proinde duci a Domino. Quod autem miracula attinet:-Illa non aliud forent quam laquei ad seducendum, sicut Dominus dicit, Matt. xxiv. 24; et sic narratur de Simone Mago, Quod dementaverit gentes in Samaria, qui crediderunt illa facta ex virtute Dei magna (Act. Apost. viii. 9, seq.). Quid miracula apud Papaeos aliud quam laquei et decipulae? Quid docent aliud quam ut colantur ipsi ut numina, ac ut recedant a cultu Domini? Num simulacra miraculosa aliud faciunt? Num idola aut cadavera sanctorum in toto Papismo aliud?-Antonii Paduae, trium Sapientum Coloniae, et omnium reliquorum, quorum miracula monasteria opplent? Quid illa docuerunt de Christo? quid de caelo deque vita aeterna? Non unum vocabulum.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church