Invitation to the NC (Buss) n. 59

Previous Number See English 

59. Quod maxima vis insit correspondentiis (ostendatur; quia in illis caelum et mundus, seu spirituale et naturale, una sunt; et quod ideo Verbum per meras correspondentias conscriptum sit; quare [per] illud est conjunctio hominis cum caelo, ita cum Domino; [5]estque sic Dominus in primis et simul in ultimis. Ideo Sacramenta per correspondentias instituta sunt, quibus ideo Divina potentia inest. ADDITAMENTUM. [DE MIRACULIS.] [FRAGMENTUM.] Quod autem omnia quae spectantur in Natura, in tribus ejus regnis, fiant ex influxu mundi spiritualis in naturalem, et in se sunt mirabilia, quae propter suetos aspectus et perennes recursus non ut miracula reputantur. At sciant quod miracula quae memorantur in Verbo similiter per influxum ex priori illo mundo in posteriorem hunc facta sint; et quod facta sint per illationem talium quae in spirituali mundo sunt, in correspondentia in naturali; sicut quod manna super castra filiorum Israelis quovis mane [descenderet], defluentia ex pane in caelo, in Naturae receptacula illata; similiter panis et pisces in corbes apostolorum, quae tot millibus hominum distribuebant; tum vinum e caelo in aquas in hydris in nuptiis ubi erat Dominus; et quod ficus arefacta sit, per quod non ei amplius sit influxus spiritualis alimenti, qui ex radice nutriebat illam; similiter in reliquis: et quod sic miracula non secundum insanias quorundam eruditorum hodie, ex causis conquisitis e Natura, facta sint. Quare illa sunt omnipotentiae Divinae secundum ordinem influxus mundi spiritualis in naturalem, duntaxat cum hac differentia, quod illa quae actualiter existunt in mundo spirituali actualiter illata sint talibus quae in mundo naturali correspondent; quod ita sit et fieri possit, est omnipotentiae Divinae quae intelligitur per "digitum Dei," ex quo Dominus sua miracula produxit. Sermone hoc finito, angeli propter illa quae locutus sum me osculati sunt, et dixerunt quod ad conventus suos me aliquoties invitarent; et ego gratias egi, et spopondi reditum; id quando venia datur a Domino.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church