1.
LIBER GENESEOS
Quod Verbum Veteris Testamenti contineat arcana caeli, et quod omnia et singula spectent Dominum, Ipsius caelum, Ecclesiam, fidem, et quae sunt fidei, nemo mortalium
ex littera capit; nam ex littera seu sensu litterae nemo aliud videt quam quod in genere spectent externa Ecclesiae Judaicae; cum tamen ubivis interna sunt quae nusquam patent in externis, praeter
paucissima quae Dominus revelavit et explicuit apostolis; sicut quod Sacrificia significent Dominum; quod terra Canaan et Hierosolyma, caelum, unde vocatur Canaan et Hierosolyma caelestis; similiter Paradisus.