Arcana Coelestia (Elliott) n. 10023

Previous Number Next Number See English 

10023. `Et imponent {1} Aharon et filii ejus manus suas super caput juvenci': quod significet repraesentativum receptionis boni et veri in naturali seu externo homine, constat ex significatione `imponere manus quod sit communicare id quod suum est cum altero; quod etiam sit receptio, est quia id quod communicatur, ab altero recipitur; {2} ex significatione `capitis' quod sit totum, de qua n. 10,011; et ex significatione `juvenci' quod sit bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua n. 9391, 10,021. Quod per `imponere manum' significetur communicatio et receptio, est quia per `manus' significatur potentia, quae quia est activum vitae, etiam per `manus' significatur quicquid est apud hominem, ita totus homo quatenus agens, videantur citata n. 10,019, et per `impositionem' communicatio respective ad illum qui imponit, et receptio respective ad illum seu ad (c)illud super quo imponitur; inde patet quid per impositionem manus apud antiquos significatum est, quod nempe communicatio et translatio illius rei de qua agitur, et quoque receptio ab altero, res illa sive sit potentia, sive oboedientia, sive benedictio, sive testificatio {3}. [2] Quod per impositionem manus significata sit potentia {4}, constat a sequentibus his locis apud Moschen, Jehovah dixit ad Moschen quod imponeret manum super Joschuam, et statueret eum coram Eleazare sacerdote ante universam contionem, et sic daret de gloria sua super eum, ut {5} oboediat ei omnis contio, Num. (x)xxvii 18-20;
quod per `imponere manum' hic significetur communicatio (o)et translatio potentiae quae Moschi, et ejus receptio a Joschua, patet; inde dicitur quod sic daret ex gloria sua super eum: [3] apud eundem, Cum purificarentur Levitae et illis addicaretur ministerium sacerdotii (o)sub Aharone, mandatum est quod adducerentur bini juvenci cum minhah, et quod Aharon adduceret Levitas ante (x)Jehovam, et imponerent filii Israelis manus suas super Levitas; et Levitae imponerent manus suas super caput juvencorum, quorum unus offerretur in sacrificium, alter in holocaustum; et sic separarent Levitas e medio filiorum Israelis, et essent Jehovae, Num. viii 7-14;
quod filii Israelis imponerent manus suas super Levitas significabat translationem potentiae ministrandi pro illis, et receptionem a Levitis, ita separationem; et per quod Levitae imponerent manus {6} super caput juvencorum, significabat translationem potentiae illius ad Jehovam, hoc est, Dominum; ideo dicitur quod sic separarentur e medio filiorum Israelis, et essent Jehovae: [4] apud eundem, Postquam filii Israelis confessi fuerunt peccata sua, tunc Aharon imponeret ambas manus suas super caput hirci vivi Asasel, et confitebitur super illum omnes iniquitates filiorum Israelis, et omnia peccata eorum, et dabit illa super caput hirci, et mittet in desertum, Lev. xvi 21;
quod impositio manuum super hircum significaverit communicationem et translationem omnium iniquitatum et peccatorum filiorum Israelis, et receptionem ab hirco, patet; `desertum' quo mitteretur hircus {5}, est infernum. Quod testes et omnes qui audiverunt imponerent manus suas super illum qui lapidaretur, Lev. xxiv 14, significabat testificationem sic communicatam et translatam, qua recepta addicatus est morti: apud eundem, Homo qui adducit de armento aut de grege holocaustum in munus Jehovae, imponet manum super caput holocausti, tunc cum beneplacito recipietur ab illo, ad expiandum illum, (o)Lev. i 2-4;
similiter super caput muneris quod in sacrificium, (o)Lev. iii 1, 2, 8, 13; similiter sacerdos faceret, si is peccaverit; similiter seniores; similiter tota congregatio; tum princeps, si ille; et similiter anima quaecumque, si peccaverint, ibid. [iv] vers. 4, 15, 24, 29; per impositionem manus eorum super holocaustum et super sacrificium significabatur omne cultus illius qui offerebat, nempe agnitio peccatorum, confessio, inde purificatio {8}, implantatio boni et veri, ita conjunctio cum Domino, quae omnia fiebant per communicationem, translationem, et receptionem; per translationem et receptionem intelligitur id quod significatur per portationem iniquitatum, de qua n. 9937, 9938. [6] Quoniam communicationes, translationes, et receptiones, significabantur per impositionem manuum, sciri potest quid per `impositionem manuum' significatur apud Matthaeum, Princeps venit ad Jesum, et dixit, Filia mea modo mortua est, sed veniens impone manum Tuam super illam, tunc vivet: Jesus ingressus apprehendit manum ejus, et surrexit puella, ix 18, 19, 25:
apud Marcum, Jesus imposuit manus {9} super oculos caeci, et restitutus est, vii 25:
apud eundem, Adferunt surdum ad Jesum ut imponeret illi manum; Ipse assumens eum de populo, immisit digitum Suum in aures ejus, et tetigit linguam ejus, et aperti sunt auditus ejus, vii 32, 33, 35:
apud Lucam, Mulier ex spiritu infirmitatis incurva prorsus {10}, Jesus imposuit illi manus, et sanavit {11}, xiii 11, 13:
apud Marcum, Jesus infirmis imposuit manus, (o)et sanavit, vi 5;
[7] quod hic per impositionem manus a Domino, et quoque per contactum {12}, significetur communicatio et receptio virtutis Divinae, patet; quod illa significentur, constat manifeste apud Marcum, Venit quaedam a tergo et tetigit vestimentum Jesu, dicens, Si vel vestimentum Ipsius tetigero, sanabor; et statim sanata est a plaga; et Jesus cognovit in Se Ipso virtutem ex Se egressam, v 27-30:
apud Lucam, Mulier tangens vestimentum Jesu {13} sanata est; Jesus dixit, Tetigit Me aliquis, Ego enim cognovi virtutem a Me {14} egressam, viii 44, 46:
et apud Lucam, Universa turba quaerebant tangere Jesum, quia virtus ab Illo {15} exivit, et sanavit omnes, vi 19;
inde patet quid significatur per `tangere manu' seu `digito'; [8] et quoque quid apud eundem, Jesus accedens (x)tetigit loculum in quo mortuus, et {16} portantes constiterunt; tunc {17} dixit, Adolescens, tibi dico, Surge; et resedit mortuus, et coepit loqui, vii 14, 15;
et quid per impositionem manus super pueros et infantes: super pueros, apud Matthaeum, Allati sunt ad Jesum pueri ut manus imponeret super illos; Jesus dixit, Sinite pueros et ne prohibite illos, venire ad Me, talium est regnum caelorum; et imposuit illis manus, xix 13-15:
et super infantes, apud Marcum, Jesus suscepit infantes super ulnas, et posuit manus super eos, et benedixit eis, x 16:
per impositionem manus super pueros et (o)super infantes significatur etiam hic communicatio, et receptio virtutis Divinae, per quae sanatio interiorum, quae est salvatio. [9] Quod per contactum, qui fit per manus, talia significentur, trahit originem ex repraesentativis in altera vita; illi ibi qui in dissimili statu vitae sunt apparent remoti ad distantiam, qui autem in simili sunt apparent consociati, et qui ibi se mutuo tangunt communicant suae vitae statum cum altero; si id fit per manus, communicatur omne vitae, quia per manus, ut supra dictum est, ex correspondentia significatur potentia, quae est activum vitae, ita quicquid est apud illum; repraesentativa talia existunt in mundo spirituum, sed fiunt per influxum (c)a caelo, ubi solum consociationes quoad affectiones boni et veri percipiuntur. @1 imponet IT$ @2 i et$ @3 sive testificatio, sive benedictio$ @4 quod per impositionem manus communicata sit potentia altered to quod impositio manus sit communicatio$ @5 et IT$ @6 manum$ @7 i cum peccatis$ @8 i a malis et falsis$ @9 manum IT$ @10 facta IT$ @11 extemplo erecta est$ @12 et contactum a Domino$ @13 i , et$ @14 After egressam$ @15 Ipso$ @16 ideo$ @17 tum$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church