Arcana Coelestia (Elliott) n. 10042

Previous Number Next Number See English 

10042. `Et arietem unum accipies': quod significet bonum innocentiae in interno homine, constat ex significatione `arietis' quod sit bonum innocentiae et {1} charitatis in interno homine, de qua sequitur. Quoniam in hoc capite de sacrificiis et holocaustis ex {2} arietibus et agnis agitur, dicetur quid per animalia in genere' quae in sacrificia et holocausta offerebantur significatum fuit: illa animalia erant boves, juvenci, {3} hirci, arietes, caprae, et haedi atque agni, agnae, et capellae caprarum; qui non scit quid illa animalia significant, nusquam scire potest quid significant sacrificia et holocausta ex illis in specie; sciendum est quod omnia animalia quae in terris sunt significent talia quae sunt apud hominem, quae in genere se referunt ad affectiones quae sunt ejus voluntatis, et ad cogitationes quae sunt ejus intellectus, ita ad bona et ad vera, nam bona sunt voluntatis et vera sunt intellectus; et quia se referunt ad bona et vera, etiam se referunt ad amorem et ad fidem, nam omnia quae amoris sunt vocantur bona, et omnia quae fidei sunt vocantur vera. [2] Quod animalia diversi generis talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent animalia plurium generum et innumerabilium specierum; talia ibi sunt apparentiae prorsus ad vivum correspondentes affectionibus et cogitationibus quae apud spiritus et angelos; quod ita sit, etiam constare potest ex visionibus propheticis passim in Verbo, omnia enim quae prophetis visa sunt, sunt talia quae coram angelis apparent in caelo; inde est quod bestiae in Verbo toties memorentur, et per singulas significetur aliquid quod se refert ad talia quae apud hominem, de quibus supra; homo nec aliud est quam animal quoad externum suum hominem sed distinguitur {4} per internum, {5} per quod hic et ille elevari possit versus caelum et ad Deum, et inde recipere fidem et amorem;(n) {5} inde est quod (o)bestiae in sacrificiis et holocaustis adhibitae fuerint; qui haec non scit (x)nequaquam scire potest cur mandatum fuerit, nunc offerre juvencos, arietes, agnos, nunc boves, capras, et agnas, nunc hircos, haedos, et capellas caprarum {6}; ad quid alioquin talia forent? quod bestiae in Verbo (x)significent bona et mala apud hominem, ut et vera et falsa, videatur n 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830. [3] {7} Quod autem sacrificia et holocausta ex illis concernit {8} sciendum est, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris a Domino, et in supremo sensu glorificationem Humani Domini, 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, ita cum omni varietate repraesentatum sit {9}; et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint. [4] Sed ad singula, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, constat ex eo quod adhibita fuerint pro omni peccato et pro omni reatu, tum pro omni consecratione et {10} inauguratione, et praeterea quovis die, quovis sabbato, quovis novilunio, et quovis festo; et quod ideo altare esset omnium sanctissimum; reliqua cultus apud illam gentem pendebant ab illis, idcirco {11} ubi agitur de abolitione cultus repraesentativi apud Danielem, dicitur quod cessabit sacrificium et oblatio, ix 27, et removebitur juge, viii 10-13, xi 31, xii 11; per `juge' significatur in specie sacrificium quod fiebat quotidie, et in genere omnis cultus; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe sacrificia in genere significent omnem cultum repraesentativum, n. 923, 2165, 6905, 8680, 8936, quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et inde cultus, n. 2777, 2811, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9964, quod antiqui ante Eberum nihil noverint de sacrificiis, n. 2180, quod ab Ebero, ita apud gentem Hebraeam, et inde apud posteros Jacobi, sacrificia instituta fuerint, et cur, n. (x)1128, 1343, 2180, 2818, quod sacrificia non mandata (d)fuerint, sed permissa, n. 2180. [5] 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris (c)in Dominum a Domino, constat ex eo quod omnia cultus se referant ad purificationem a malis et falsis, ad implantationem veri et boni, et ad conjunctionem (c)eorum, ita ad regenerationem, nam per tria illa regeneratur homo; inde est quod sacrificia et holocausta pro omni peccato et pro omni reatu oblata fuerint; et cum oblata, dicitur quod expiatum et quod condonabitur, Lev. iv 20, 26, 31, 35, v 6, 10, 13, 16, 18, 26 [A.V. v 6, 10, 13, 18, vi 7], vii 7, x 17, xiv 18, 19, xv 30, 31, xvi 6, 24, xvii 11; condonatio peccatorum, expiatio, propitiatio, et redemptio, nec aliud sunt quam purificatio a malis et falsis, implantatio boni et veri, ac conjunctio eorum, ita regeneratio, n. (x)9076, 9452-9454, 9937, 9938; omnis processus regenerationis etiam describitur per ritualia singula cujusvis sacrificii e holocausti, et panditur cum evolvuntur repraesentativa per sensum internum, n. 10,022. [6] Quod sacrificia et holocausta {12} in sensu supremo significent glorificationem Humani Domini, est quia omnia ritualia cultus instituta apuc gentem Israeliticam et Judaicam unice spectabant Dominum, in spectabant Ipsum principaliter sacrificia et holocausta, per quae in genere repraesentabatur omne cultus, (c)ut supra ostensum est; etiam regeneratio hominis non aliunde est quam a Domino, n. (a)9486, 9487, 9506: 9715, 9809, 10,019; quapropter ubi in Verbo agitur de regeneratione hominis, in sensu supremo ibi agitur de glorificatione Humani Domini: nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138: 3212, 3296, 3490, 4402, 5688; glorificare Humanum est id Divinum facere, regenerare autem (d)hominem est eum {13} caelestem facere, ut in illo Divinum Domini habitare possit. [7] 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, varietate, repraesentatum sit, et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint, constat ex variis pro quibus sacrificia et holocausta, nempe {14} pro peccatis per errorem (o)et pro peccatis non per errorem: pro omni praevaricatione ac immunditie, sive apud sacerdotem, sive apud totam contionem, sive apud principem, sive apud (o)aliquam animam: pro mundatione ex lepra: pro purificatione post partum: pro consecratione altaris, tentorii conventus, et omnium inibi: pro mundatione eorundem cum Aharon semel quotannis ingrederetur in sanctum sanctorum: pro inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium: pro consecratione Naziraeorum: (c)et in genere in tribus festis, in singulis noviluniis, sabbatis, (o)et diebus mane et inter vesperas, praeter votiva et voluntaria. [8] Quia sacrificia et holocausta {15} pro tam variis erant, et per illa repraesentabantur varia cultus, ideo etiam varia genera animalium quae (x)offerrentur mandata erant, nempe juvenci, boves, et hirci, arietes, caprae, et haedi, agni, agnae, et capellae caprarum; et per sacrificia et holocausta ex juvenco, bove, et hirco, repraesentabatur purificatio (c)et regeneratio externi seu naturalis hominis, ex ariete, capra, et haedo, repraesentabatur purificatio et regeneratio interni seu spiritualis hominis, et ex agno, agna, et capella caprarum repraesentabatur purificatio et {16} regeneratIo intimi seu caelestis hominis; quod tria sint quae apud hominem succedunt, caeleste, spirituale, et naturale, videatur n. 9992, 10,005, 10,017,et quod homo regenerandus sit quoad interna {17} et quoad externa {18}, ut regeneratus sit, citata n. 9325 fin. [9] Quid autem in specie significatur {19} per sacrificium et holocaustum ex ariete, de quibus {20} in hoc capite agitur, constat ex locis in Verbo ubi sacrificia et holocausta ex ariete describuntur {21} et ubi aries nominatur; ex quibus patet quod per arietem significetur bonum innocentiae et charitatis in interno homine, et per sacrificium et holocaustum ex illo purificatio et regeneratio interni hominis, ita {22} implantatio boni innocentiae et charitatis ibi; quod id per `arietem' significetur {23}, constat a sequentibus his locis: apud Esaiam, Omnes greges Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, lx 7;
agitur ibi de Domino, et de caelo (c)ac Ecclesia Ipsius; `greges Arabiae' sunt omnia bona interni hominis, `arietes Nebajoth' sunt bona innocentiae et charitatis ibi; quod `greges' sint bona interni hominis, videatur n. 8937, 9135, quod `Arabia' sit ubi bonum, n. 3268, quod `Nebajoth' sint qui ibi in illo, n. 3268, 3686, 3688: [10] apud Ezechielem, Arabia et omnes principes Kedar, negotiatores manus tuae per pecora, et arietes, et hircos, xxvii 21;
ibi de Tyro, per quam significatur (o)Ecclesia ubi cognitiones boni et veri n. 1201; `negotiatores' sunt qui habent illas et communicant, n. 2967, 4453, `pecora' sunt bona amoris, `arietes' sunt bona charitatis, et `hirci' sunt bona fidei; (m)in Verbo dicuntur greges, pecora, et pecudes {24}, quae in lingua originali distinguuntur per sua nomina; et per `greges' significantur in genere interna, per `pecudes' eadem in specie {25}, et per `pecora' intima {26} in specie; per `armenta' autem externa:(n) apud Jeremiam, Descendere faciam eos sicut pecora ad mactandum, arietes cum hircis, li (x)40;
[11] per `pecora', `arietes,' et `hircos' hic similia significantur {27}: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego judicans inter pecudes et pecudes {28}, et inter arietes et inter hircos, xxxiv 17;
`inter pecudes et pecudes' pro inter illos qui in interioribus boni et mali {29}, `inter arietes et inter hircos' pro inter illos qui in charitate (o)et inde fide, et (o)inter illos qui in veris fidei {30} absque charitate {31}; (o)`arietes' hic simile significant quod `oves,' nam arietes sunt masculi ovium; quod `oves' sint qui in charitate et inde fide, videatur n. 4169, 4809,' et quod `hirci' sint qui in veris quae fidei dicuntur absque charitate {32}, n. 4169 fin., 4769; similia per arietem et hircum significantur apud Danielem viii; 1-fin {33}, et similia per oves et hircos apud Matthaeum xxv 32-fin.: [12] apud Moschen, Si anima peccaverit per errorem, adducet reatum suum Jehovae arietem integrum de grege, Lev. v 15, 18, 25 [A.V. v 15, 18, vi 6];
per sacrificia {34} ex ariete significatur purificatio interni hominis et implantatio boni innocentiae ibi, nam peccatum per errorem est peccatum ex ignorantia in qua innocentia, ac innocentia ignorantiae est interni hominis: [13] apud eundem, Quod in noviluniis offerrent duos juvencos, unum arietem, et septem agnos; et postea hircum caprarum.' similiter diebus singulis Paschatis : et similiter die primitiarum, Num. xxviii 11, 15, 19, 22, 27;
hoc erat ut repraesentaretur purificatio totius hominis, tam externi, interni, ac intimi, per sacrificium et holocaustum ex juvencis purificatio externi hominis, ex ariete purificatio interni, et ex agnis purificatio intimi; et quia purificatio, etiam implantatio boni innocentiae repraesentabatur {35}, nam juvencus est bonum innocentiae in externo homine, aries in interno, et agnus in intimo, ut supra dictum (o)est; quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per `hircum' significatur verum fidei in externo homine, et verum fidei ibi est ultimum, n. 9959. Quia bona et vera apud hominem in eo ordine sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus, aries, et agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium {36}, Num. vii 15-17, 21-23, 27-29, 33 seq. {37} Ex his (o)nunc constare potest quod `aries' significet bonum innocentiae (o)et charitatis in interno homine {38}. @1 i bonum$ @2 i juvenco,$ @3 i et$ @4 i ab illis$ @5 i et$ @6 quod nunc offererentur juvenci, arietes, agni, nunc boves, caprae, et agnae, nunc hirci, haedi, ac capellae caprarum$ @7 quapropter$ @8 In A this subsection is written on the previous page, where however it is marked for insertion here.$ @9 Et hoc cum varietate secundum varios illius rei status$ @10 i pro omni$ @11 ideo$ @12 Holocausta et sacrificia$ @13 d eum i hominem$ @14 erant enim$ @15 After erant$ @16 IT$ @17 internum$ @18 externum$ @19 After agitur$ @20 quo$ @21 sacrificium et holocaustum ex ariete describitur$ @22 ac$ @23 quid aries significat$ @24 pecudes et pecora$ @25 in specie illa$ @26 After in specie$ @27 similiter$ @28 pecudem et pecudem$ @29 A had but d inter pecudem et pecudem, pro inter illos qui in bono interiori et in malo interiori sunt$ @30 fide$ @31 i sunt$ @32 quod hirci sint qui in vero fidei ex charitate, ita in bono fidei, et in opposito sensu qui in veris fidei absque charitate, videatur$ @33 seqq$ @34 sacrificium$ @35 A, which is confused here, has erat ut significabat [repraesentaretur first] purificatio quoad externum, internum et intimum, per sacrificium ex juvencis purificatio externi hominis, per sacrificium ex ariete purificationem interni, et per sacrificium ex agnis purificationem intimi; et quia purificatio significatur etiam implantatio boni innocentiae in illa$ @36 quia illa in ordine ita sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus aries, agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium$ @37 i (m)et quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per hircum significatur verum quod fidei sit, et verum quod est fidei in externo homine claudit omnia, est enim ultimum, n. 9959, quod hircus sit verum fidei externo hominis, videatur n. 4769(n)$ @38 i et quoque bonum charitatis ibi$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church