10048.
`Et arietem secabis in segmenta': quod significet interiora distincte ordinanda, constat ex significatione `arietis' quod sit bonum innocentiae et charitatis in interno homine, de qua n. 10,042, hic
praeparatio ad ejus purificationem, quae per holocaustum ex illo significatur; et ex significatione `secare in segmenta' quod sit ordinatio interiorum ibi; quod {1} praeparatio ad ordinationem interiorum
per `secare in segmenta,' (x)frusta, membra, et {2} partes significetur, est quia ordinatio describitur per quod intestina et crura darentur super segmenta et super caput, et per `intestina' significantur
infima, quae vocantur sensualia (o)externa, per `crura' proxime superiora quae vocantur naturalia; ita per `segmenta,' quae adhuc superiora erant, significantur interiora, et per `caput' intima;
quod per intestina, crura, et caput illa significentur, constabit a sequentibus; quod per viscera et membra hominis talia in ordine significentur, videatur supra n. 10,030. [2] Quia in sensu (m)repraesentativo
per sacrificia et holocausta intelligitur regeneratio (o)hominis, paucis dicetur quomodo cum {3} ordinatione in illa {4} se habet apud illos qui regenerantur, ordinantur interiora et
exteriora a Domino ad status omnes sequentes, usque adeo ut praesentia involvant futura, ac futura cum fiunt praesentia, similiter, et hoc usque in aeternum; Dominus enim praevidet omnia et providet omnia,
ac Praevidentia et Providentia Ipsius est in aeternum, ita aeterna; Divinum enim, quod solum est Ipsius, in Se est infinitum, (c)et infinitum respective ad durationem est aeternum; inde est quod
quicquid Dominus disponit et ordinat, sit aeternum; ita fit cum illis quos Dominus regenerat, regeneratio hominis incohat in mundo, et perstat in aeternum, semper enim perficitur homo cum fit angelus.
Sunt in homine externa, interna, et intima; omnia illa disponuntur et ordinantur simul et successive ad receptionem sequentium {5} in aeternum; sed quo ordine regenerantur externa, interiora, (c)ac
intima, (c)et vicissim, in sequentibus, ex (x)Divina Domini Misericordia, dicetur. @1 i sit$ @2 aut$ @3 i illa$ @4 apud hominem$ @5 consequentium$