Arcana Coelestia (Elliott) n. 10057

Previous Number Next Number See English 

10057. `Et accipies arietem secundum': quod significet statum sequentem, qui est Divini Veri procedentis ex Divino Bono Domini in caelis, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; in praecedentibus actum est de sacrificiis {1} ex juvenco, et de holocausto ex ariete primo; in sequentibus agitur de ariete secundo, {2} et de impletione manus per illum {3}, et demum de sacrificio ex juvenco, et de holocausto quotidiano ex agnis. Quis non videre potest, qui {4} ex ratione aliquantum illustrata cogitat, quod in singulis illis arcana caeli lateant? nam ad quid alioquin fuissent {5} sacrificia et holocausta cum tot ritualibus? ut quod altare inundaretur sanguine, ac (o)quod sanguis daretur super auriculam auris, pollicem manus, et pollicem pedis, Aharonis et filiorum ejus, et quoque super vestes illorum {6}; et quod in sacrificio adeps intestinorum, jecoris, et renum cum ipsis renibus, adolerentur super altari, et reliqua comburerentur igne extra castra, (o)vel comederentur, et in holocausto quod intestina et crura posita {7} super segmenta et caput adolerentur; tum quod illa quae {8} ex secundo ariete {9} primum super volis Aharonis et filiorum ejus agitarentur, et quod aliquae partes ex illo comederentur; expendat qui velit, annon talia fuissent terrestria nullius rei {10} si non involvissent sancta arcana? et si sancta arcana, omnino erunt talia quae sunt caeli et Ecclesiae, et in supremo sensu quae sunt Domini, nam haec solum sancta sunt, quia Divina; si fides sit quod Verbum sit sanctum, et a Divino quoad omnia et singula inspiratum, etiam fides erit quod omnia et singula quae de sacrificiis et holocaustis instituta sunt, intus in se comprehendant et contineant talia; quid autem comprehendunt et continent in se, nequaquam sciri potest in terris nisi sciatur quid per talia significatur in caelis; quid autem significatur, docet solus {11} sensus internus Verbi, quoniam hic evolvit correspondentias, omnia enim quae in naturali mundo sunt correspondent illis quae in spirituali mundo, ex causa quia ille ex hoc existit et subsistit. [2] Quid autem sacrificia et holocausta quae in hoc capite describuntur involvunt, ex evolutione correspondentiarum per sensum internum in serie dicetur. In supremo sensu, in quo omnia sancta Divina sunt, agitur de glorificatione {12} Humani Domini, ac in sensu repraesentativo de regeneratione hominis; ipse processus glorificationis Humani Domini (c)ac regenerationis hominis, plene per illa quae de sacrificiis et holocaustis mandata sunt describuntur; qui processus ut capiatur, illum exponere licet {13} per talia quae cadere possunt in intellectum; notum est quod visa oculis et audita auribus appercipiantur intus apud hominem, et quasi transeant e mundo per oculos aut per aures in cogitationem, ita in intellectum, nam cogitatio est intellectus; et si talia sunt quae amantur, inde transeunt in voluntatem, ac dein e voluntate per viam intellectualem {14} in loquelam oris, et quoque {15} in actum corporis; talis circulus rerum est e mundo per naturalem hominem in ejus spiritualem, et ab hoc iterum in mundum; sed sciendum est quod circulus ille instituatur ex voluntate, quae est intimum (o)vitae hominis, et quod ibi incohet, et inde peragatur, et voluntas hominis qui in bono est regitur e caelo a Domino, tametsi aliter apparet; est enim influxus e spirituali mundo in naturalem, (o)ita per internum hominem in ejus externum, non autem vicissim {16}; (o)internus enim homo est in caelo, externus autem in mundo. [3] Quia hic circulus est circulus vitae hominis, ideo cum homo regeneratur, secundum eundem regeneratur, et cum regeneratus est, secundum eundem vivit et agit; quapropter, cum regeneratur homo, per auditum et visum insinuantur vera quae fidei erunt, ac illa implantantur memoriae (o)naturalis ejus (o)hominis, e memoria (o)illa subducuntur in cogitationem quae intellectus, et quae amantur fiunt voluntatis; et quantum fiunt voluntatis, tantum fiunt vitae, nam voluntas hominis est ipsa vita ejus, et quantum fiunt vitae, tantum fiunt affectionis ejus, ita charitatis in voluntate, et {17} fidei in intellectu; postea homo ex illa vita, quae est vita charitatis et fidei, loquitur et agit, ex charitate quae est voluntatis exit loquela oris, et quoque actus corporis, utrumque per viam intellectualem, ita per viam fidei; ex his {18} constat quod circulus regenerationis hominis sit similis circulo vitae ejus in communi, et quod ille similiter instituatur in voluntate per influxum e caelo a Domino. [4] Inde (o)quoque patet quod bini status sint homini qui regeneratur, primus cum implantantur vera fidei et conjunguntur bono charitatis, alter cum ex bono charitatis per vera fidei loquitur et secundum illa agit; sic quod primus status sit e mundo per naturalem hominem in spiritualem, ita in caelum, et alter e caelo per spiritualem hominem in naturalem, ita in mundum; {19} spiritualis seu internus homo est, (o)ut supra dictum est, in caelo, ac naturalis seu externus homo {20} in mundo; hic circulus est circulus regenerationis hominis, et inde est circulus vitae spiritualis ejus; de bino illo statu hominis qui regeneratur, videantur citata n. 9274. [5] Ex dictis aliqua idea (t)capi potest de glorificatione Humani Domini, nam sicut Dominus glorificavit Humanum Suum, ita {21} regenerat hominem, quapropter, ut prius (o)aliquoties dictum est, regeneratio hominis est imago glorificationis Domini; inde patet quod primus status glorificationis Ipsius fuerit Humanum Suum Divinum Verum facere, (c)et unire illud cum Divino Bono quod in Ipso, et quod alter status fuerit ex Divino Bono agere {22} per Divinum Verum, nam per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Domini {23} conditur caelum et conditur Ecclesia, et per illud omnes qui in Ecclesia regenerantur. Haec sunt quae per sacrificia et holocausta, et eorum ritualia, de quibus in hoc capite, describuntur; per sacrificium ex juvenco et per holocaustum ex primo ariete, primus status, et per impletiones manus ex secundo ariete secundus status; et tandem per sacrificium ex juvenco {24}, et per holocausta quotidiana ex agnis significatur continuum ejus. [6] Sciendum est quod apud hominem qui regeneratur, purificatio a malis et (o)inde falsis continue perstet, nam quantum homo a malis et falsis purificatur, tantum implantantur vera quae fidei, et haec conjunguntur bono (o)quod charitatis, et tantum dein (o)homo ex bono charitatis agit; purificatio a malis et falsis apud hominem non est liberatio ab illis, sed est remotio eorum, (o)videatur (m)n. 868, 887, 894, 929, 1581, 2269, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333, 9446-9451, 9938.(n) Ast apud Dominum non fuit remotio, sed ejectio eorum quae ex matre {25} traxit, ita plenaria liberatio ab illis, (o)usque adeo ut non amplius filius Mariae esset, videantur citata n. 9315 fin. Haec praemissa sunt ut sciatur quid significatur per impletionem manus ex secundo ariete, de quo nunc sequitur. @1 sacrificio$ @2 i et de holocausto,$ @3 ex illo$ @4 si$ @5 forent$ @6 illos et vestes eorum$ @7 d posita i ponerentur$ @8 et in holocausto$ @9 i quod omnia quae sacrificarentur,$ @10 ludibria$ @11 solum$ @12 agitur in supremo sensu de glorificatione altered to involvunt glorificationem [but agitur was not d]$ @13 instituta ex mandato Divino ibi describitur is d, but nothing has been inserted its place. A continues qui ut capiatur, exponere licet$ @14 i vel$ @15 vel$ @16 et non vice versa$ @17 ac tantum$ @18 quibus$ @19 nam$ @20 est$ @21 i quoque$ @22 i quod fit$ @23 quod procedit ex Divino Bono Ipsius, per illud$ @24 juvencis$ @25 haereditario$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church