10287.
`Et qui dederit ex illo super alienum': quod significet conjunctionem cum illis qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis sunt et in falsis mali, constat ex significatione `dare super aliquem' cum
de Divinis Veris, quae per `unguentum aromaticum' (x)significantur, quod sit conjungere; et ex significatione `alieni' quod sit qui non ab Ecclesia, ita qui non agnoscit Dominum, {1}et inde qui in malis
et falsis est; {2}qui enim non agnoscit Dominum, is non ab Ecclesia est, et qui negat Dominum, in malis et falsis est, nam bonum et verum non aliunde quam ab Ipso venit; quod `alieni' significent
tales, constabit ex locis in Verbo quae sequentur; sed prius aliquid dicetur de conjunctione Divini Veri cum illis qui non agnoscunt Dominum; conjunctio illa est profanatio, profanatio enim {3}est conjunctio
Divini Veri cum falsis ex malo {4}; et apud illos et non apud alios datur conjunctio illa quae profanatio, quam qui prius agnoverunt illa quae Ecclesiae sunt, ac imprimis Dominum, ac postea eadem
negant; per agnitionem enim verorum Ecclesiae ac Domini fit communicatio cum caelis, et inde aperitio interiorum hominis versus caelum; et per negationem postea conjunctio eorundem cum falsis ex malo;
omnia enim quae homo agnoscit manent implantata, nam nihil perit apud hominem quod intravit per agnitionem. [2] Status hominis apud quem profanatio, est quod {5}communicationem habeat cum caelis
et simul cum infernis, per vera {6} cum caelis et per falsa mali cum infernis; inde in altera vita fit dilaceratio {7}eorum, ex qua perit omne vitae interioris {8}; apparent illi post dilacerationem
vix sicut homines amplius sed sicut ossa adusta in quibus parum vitae; videantur quae de profanatione prius dicta et ostensa sunt, quod nempe {9}illi profanent qui prius agnoverunt vera Divina et postea
negant, n. 1001, 1010, 1059, 2051, 3398, 4289, 4601, 6348, 6960, 6963, 6971, 8394, quod qui negaverunt illa ab infantia, ut Judaei et alii, non profanent, n. 593, 1001, 1010, 1059, 3398, 3489, 6963,
et quod a Domino maximopere caveatur ne apud hominem fiat profanatio, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3402, 3489, 6595. [3] Sed sciendum est quod profanationum perplura sint genera, et horum
perplures species, sunt enim qui profanant bona Ecclesiae et sunt qui profanant vera ejus; sunt qui profanant multum et sunt qui profanant parum; sunt qui profanant interius et sunt qui profanant {10}exterius
magis magis; sunt qui profanant per {11}fidem contra vera et bona Ecclesiae, {12} sunt qui profanant per vitam, et sunt qui profanant per cultum; inde dantur profanatorum inferna plura, quae
secundum diversitates profanationum inter se distincta sunt; {13} inferna profanationum boni a tergo sunt, inferna autem profanationum veri {14}sub pedibus et ad latera; {15} profundiora sunt infernis
reliquorum malorum, ac raro (x)aperiuntur. [4] Quod alieni sint illi qui non agnoscunt Dominum (c)ac nolunt agnoscere, sive extra Ecclesiam sive intra illam sint, ita qui in malis sunt et in falsis
mali; (c)ac in sensu a personis abstracto, mala et falsa mali, constat a pluribus locis in Verbo; dicitur qui non agnoscunt Dominum, ita qui in malis (c)ac falsis mali sunt, quoniam qui non agnoscunt
Dominum non possunt {16}aliter quam in malis et falsis mali esse, nam a Domino est omne bonum et verum boni; quapropter qui negant Dominum in malis et {17} falsis mali sunt, secundum Domini verba apud
Johannem, Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, viii 24. {18}Quod `alieni' illi sint, constat ab his locis: apud Esaiam, [5] Terra vestra solitudo, urbes vestrae exustae
igne; humum (x)vestram coram vobis alieni comedent, et erit solitudo sicut eversio alienorum, i 7;
per (x)`terram' hic non intelligitur terra, nec per `urbes' et per `humum' urbes et humus, sed per
`terram' intelligitur Ecclesia, similiter per `humum,' et per `urbes' vera Ecclesiae, quae doctrinalia vocantur, quae `exusta igne' dicuntur cum ex malis amorum sui et mundi {19}consumpta sunt; inde
patet quid significatur per quod `alieni comedent humum,' quod nempe mala et falsa mali Ecclesiam, et per quod `terra erit solitudo et urbes exustae igni'; quod `terra' sit Ecclesia, videatur in {20}locis
citatis n. 9325, et quod similiter `humus,' n. 566, 1068; quod `urbes' sint doctrinalia Ecclesiae, ita vera ejus, n. 2268, (x)2451, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493, et quod `ignis' sit malum amorum
sui et mundi [6] n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, (x)9141: apud Jeremiam, Obtexit ignominia facies nostras, cum venerunt alieni contra sanctuaria domus Jehovae, li 51;
`alieni
contra sanctuaria domus Jehovae' sunt mala et falsa mali contra vera et bona Ecclesiae; (m)alieni dicebantur {21}illi ex gentibus qui in Ecclesia Judaica serviebant, et per gentes illius terrae significantur
etiam mala et falsa, n. 9320:(n) apud eundem, Dicis, Desperatum est, non; sed amabo alienos, et post hos ibo, ii 25;
`amare alienos et ire post illos' est amare mala et falsa mali, et colere
[7] illa: apud Ezechielem, Gladium adducam super vos, et dabo vos in manum alienorum, xi 8 [,9];
`gladium adducere' est falsa ex malo pugnantia contra vera ex bono, `dare in manum alienorum' est
ut credant et serviant falsis illis; quod `gladius' sit verum pugnans contra falsa, et in opposito sensu [8] falsum pugnans contra {22}vera, videatur n. 2799, 6353, 7102, 8294: apud eundem, Mortibus
praeputiatorum morieris, in manu alienorum, xxvii 10;
`praeputiati' sunt {23} qui in spurcis amoribus et eorum cupiditatibus quoad vitam, utcumque in doctrinalibus, n. 2049, 3412, 3413, 4462, 7045,
7225, quorum mors est mors spiritualis; `in manu alienorum' est in ipsis malis et falsis mali: apud eundem, [9] Hierosolyma mulier adultera, sub viro suo accipit alienos, xvi 32;
`Hierosolyma mulier
adultera' pro Ecclesia in qua adulteratum est bonum, `accipere alienos' pro agnoscere vita et doctrina mala et falsa mali: apud Joelem, Hierosolyma erit sanctitas, nec alieni transibunt per eam
amplius, iv 17 [A.V. iii 17];
`Hierosolyma' etiam hic pro Ecclesia, sed in qua agnoscitur Dominus, {24} vivitur bono et creditur veris quae {25}a Domino, `alieni non transibunt per eam amplius' sunt
mala et falsa mali quae ab inferno, quod non intratura: apud Davidem, [10] Alieni surrexerunt contra me, et violenti quaesiverunt animam meam, Ps. liv 5 [A.V. 3];
`alieni' etiam hic pro malis et
falsis mali, `violenti' pro iisdem {26}violentiam inferentibus bonis et veris. (m)Qui solum sensum litterae Verbi intuentur, per `alienos' non aliud {27}intelligunt quam illos qui extra Ecclesiam sunt,
et quod illi surrecturi contra Davidem; sed in caelos non intrat aliquid personae, {28}verum res quae significantur, n. 8343, 8985, 9007, ita non alieni, sed pro illis aliena, quae sunt quae abalienata
ab Ecclesia, ita mala et falsa mali quae Ecclesiam destruunt; per `Davidem' etiam, {29}contra quem surrecturi, etiam percipitur Dominus, n. 1888, 9954: (n)apud Moschen, [11] Deseruit Deum Qui fecit
eum, et vilipendit petram salutis suae; ad zelum provocarunt Ipsum per alienos, {30} Deut. xxxii 15, 16;
`deserere Deum, et vilipendere petram salutis' pro {31} negare Dominum, `provocare per alienos'
pro per mala et falsa mali; quod `petra salutis' sit Dominus quoad vera fidei, videatur n. 8581. Praeter etiam alibi `alieni' pro malis et falsis, ut {32}Esai. xxv 2, 4, 5; {33}Jer. xxx 8; {34}Ezech.
xxxi 11, 12. [12] Quoniam `alieni' significabant illos qui in malis et falsis mali sunt, et inde in sensu abstracto mala et falsa mali, ideo vetitum fuit ne alienus comederet {35}sanctum, Lev.
xxii 10; quod alienus non appropinquaret ad functionem sacerdotii, aut ad custodiam sanctuarii; et si accederet, quod [13] occideretur, Num. i 51, iii 10, 38, xviii 7; etiam quod non suffiretur ex igne
alieno, ex quo quia suffiverunt Nadab et Abihu filii Aharonis, igne e caelo consumpti sunt, Lev. x 1, 2; per ignem enim sanctum qui ex altari, significabatur amor Divinus, per ignem autem alienum amor
infernalis, (d)et inde quoque mala et eorum cupiditates, videatur {36} n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7575, (x)9141. [14] Nominantur etiam {37} alienigenae, alia voce quam alieni, in
lingua originali, et per illos significantur ipsa falsa, ut in Threnis, Jehovah, respice ad ignominiam nostram; hereditas nostra aversa est ad alienos, et domus nostrae ad alienigenas, v 1, 2:
apud
Obadiam, Captivum duxerunt alieni robur ejus, et alienigenae intraverunt portas ejus, et super Hierosolymam jacient sortem, vers. 11;
`jacere sortem super Hierosolymam' pro destruere Ecclesiam,
et dissipare [15] vera ejus: apud Zephaniam, Visitabo super principes et super filios regis, et super omnes indutos indumento alienigenae, i 8;
`induti indumento alienigenae' pro illis qui in falsis
sunt, nam principes et filii regis super quos visitatio, sunt primaria vera, et in opposito sensu, primaria falsa; quod `principes' illa significent, videatur 1482, 2089, 5044, quod `reges' sint ipsa
vera, et in opposito sensu ipsa falsa, n. 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, inde `filii regis' sunt [16] quae inde: apud Davidem, Libera me, et eripe e manu filiorum alienigenae, quorum
os loquitur vanitatem; et dextra eorum dextra mendacii, Ps. cxliv 7, 8, 11;
quod `filii alienigenae' sint qui in falsis, ita falsa, patet manifeste, nam dicitur, Quorum os loquitur vanitatem, et
dextra eorum dextra mendacii, `vanitas' enim est falsitas doctrinae, et `mendacium' falsum vitae, n. 9248. @1 ita$ @2 qui enim non agnoscunt Dominum, illi non ab Ecclesia sunt; quod alieni illos significent
constabit ex locis e Verbo quae sequentur$ @3 Divini veri est conjunctio ejus$ @4 i in interiori homine$ @5 communicet$ @6 i quae inibi$ @7 ejus$ @8 i ejus$ @9 After negant,$ @10 magis
exterius$ @11 confirmationes$ @12 i magis et minus, et$ @13 9632 written in m$ @14 sunt antrorsum$ @15 i et$ @16 non$ @17 i in$ @18 Quod alieni sint qui in malis et falsis mali sunt, ex non
agnitione Domini, ac verorum et bonorum fidei quae ab Ipso, inque sensu abstracto mala et falsa mali, constat$ @19 consumuntur$ @20 numeris$ @21 gentes, quae$ @22 verum$ @23 i illi$ @24 i ac$ @25
ab Ipso$ @26 oppugnantibus bona et vera boni$ @27 percipiunt$ @28 sed$ @29 in coelis$ @30 i per abominationes iratum reddiderunt Ipsum,$ @31 i non agnoscere et$ @32 apud Esajam$ @33 apud Jeremiam$ @34
apud Ezechielem$ @35 sancta IT$ @36 in locis supra citatis$ @37 i in Verbo$