Arcana Coelestia (Elliott) n. 10299

Previous Number Next Number See English 

10299. `Unguentum, opus unguentarii': quod significet ex influxu et operatione Divini Domini in omnia et singula, constat ex significatione `unguenti' seu aromatici, quod sint vera in omnibus et singulis cultus, de qua n. 10,264, et ex significatione `operis unguentarii' seu aromatarii, quod sit influxus et operatio ipsius Divini, de qua n. 10,265. [2] Quomodo intelligendum quod influxus et operatio {1} erit in omnia et singula cultus, etiam paucis dicetur: creditur ab illis qui non sciunt arcana caeli quod cultus sit ab homine, quia procedit ex cogitatione et ex affectione, quae sunt apud illum; sed cultus qui ab homine, non est cultus, consequenter confessiones, adorationes, et preces quae sunt ab homine, non sunt confessiones, adorationes, et preces quae audiuntur et recipiuntur a Domino, sed erunt ab Ipso Domino apud hominem; quod ita sit, {2} Ecclesia novit, docet enim quod ab homine non aliquid bonum procedat, sed quod omne bonum sit e caelo, hoc est, a Divino ibi; inde quoque omne bonum in cultu, et cultus absque bono non est cultus; Ecclesia inde orat, cum in sancto est, ut Deus praesens sit, et ducat cogitata et sermonem; cum his ita se habet: cum homo est in cultu genuino, tunc influit Dominus in bona et vera quae apud hominem, et elevat illa ad se, et cum illis hominem, quantum et qualiter in illis est; haec elevatio non apparet homini si non in genuina affectione veri (c)et boni sit, ac in cognitione, {3} agnitione, et fide, quod omne bonum veniat desuper a Domino. [3] Quod ita sit, etiam illi qui e mundo sapiunt capere possunt, illi enim ex sua eruditione sciunt quod non detur influxus naturalis, qui illis vocatur influxus physicus, sed influxus spiritualis, hoc est, quod e naturali mundo in caelum nihil influere possit, sed vice versa. Ex his {4} constare potest quomodo intelligendum quod influxus et operatio Divini Domini sit in omnia et singula cultus. Quod ita sit, etiam saepe experiri datum est, nam datum est percipere ipsum influxum, evocationem verorum quae apud me, applicationem {5} ad objecta orationis, affectionem {6}boni adjunctam, et ipsam elevationem. [4] Sed tametsi ita est, usque homo non remittere manus debet et exspectare influxum, nam hoc foret agere simulacrum absque vita; debet usque cogitare, velle, et agere sicut a se, et tamen omne cogitationis veri et conatus boni addicare (x)Domino; {7}per id illi implantatur facultas a Domino recipiendi Ipsum, et influxum ab Ipso. [5] Homo enim non aliter creatus est quam ut sit receptaculum Divini, ac facultas recipiendi Divinum non aliter formatur; formata facultate dein nec aliter vult quam ut ita sit, amat enim influxum a Domino (c)ac aversatur operationem a semet, quoniam influxus a Domino est influxus boni, at {8}operatio a semet est {8}operatio mali. In tali statu sunt omnes angeli in caelo, quapropter per illos in Verbo significantur vera et bona quae a Domino, quoniam sunt receptiones eorum, videatur n. 1925, 3039, 4085, 4295, 8192. @1 i Divini Domini$ @2 i etiam$ @3 i et T$ @4 i nunc$ @5 i eorum$ @6 sancti$ @7 inde$ @8 d influxus i operatio$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church