Arcana Coelestia (Elliott) n. 10396

Previous Number Next Number See English 

10396. {1} `Et videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte': quod significet gentem Israeliticam cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo, constat ex significatione `videre' cum de intellectu Verbi, quod sit apperceptio, de qua n. 2150, 3764, 3863, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, de qua in locis citatis n. 9372; {2} ex significatione `tardare descendere' cum de apperceptione Divini Veri ex Verbo, quod sit non influere, (m)nam Divinum Verum quod influit apud hominem, dicitur descendere de caelo;(n) et ex significatione `montis Sinai' quod sit caelum quoad Divinum Verum, de qua n. 9420; per `populum' hic intelligitur gens Israelitica in proprio sensu, quoniam in hoc capite de illa agitur, qualis erat quoad apperceptionem Divini Veri ex Verbo, et quoad apperceptionem interiorum quae repraesentabantur in illis quae a Jehovah {3}per Moschen filiis Israelis e monte Sinai mandata sunt, de quibus in capitibus quae praecedunt a xxv ad xxxi inclusive; ex his constat quod per `videbat populus quod tardaret Moscheh descendere de monte' significetur gens Israelitica cum non in Verbo apperciperet aliquid e caelo; ita nec aliquid quod repraesentabatur in illis quae e monte Sinai mandata sunt, quae sunt interiora. [2] Cum his ita se habet: actum est in capitibus quae praecedunt de statutis, judiciis, et legibus, quae a Jehovah mandata sunt filiis Israelis, apud quos Ecclesia instituenda erat; omnia et singula illa erant externa quae repraesentabant interna, ut in explicationibus super illis capitibus ostensum est; {4}ast gens Israelitica talis erat ut prorsus non aliquid scire vellet de internis quae repraesentabantur, sed solum de externis quae repraesentabant; causa quod tales essent, erat quia prorsus in corporeis et terrestribus amoribus erant; et {5}apud illos qui in illis amoribus sunt, interiora, quae alioquin paterent in caelum, occlusa sunt; apud hominem enim est internum et {6} externum, internum ejus est pro caelo et externum pro mundo; cum externum regnat, tunc mundana, corporea, et terrestria regnant, cum autem internum tunc caelestia; sed homo ita creatus est ut externum subordinatum sit interno, ita mundus apud illum caelo, nam, ut dictum est, externum est pro mundo et internum pro caelo; cum itaque regnat externum, clauditur internum, ex causa quia homo tunc vertit se a caelo et a Domino ad mundum et ad semet, et cor ejus ibi est quo se vertit, proinde ejus amor, et cum amore omne vitae ejus, nam vita hominis est {7}ejus amor. [3] Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se habet cum illis qui in amoribus corporeis et terrestribus sunt, quod nempe interiora apud illos occlusa sint; et illi apud quos interiora occlusa sunt non agnoscunt aliquod internum, solum illa quae oculis vident et manibus tangunt dicunt esse, et reliqua quae non oculis vident et manibus tangunt dicunt non esse; inde quoque illis non aliqua fides est quod caelum sit, quod vita post mortem, et quod interiora, quae Ecclesia docet, sint aliquid. Talis fuit gens Israelitica; quod talis esset, describitur in hoc capite. [4] Qui non scit quod interiora faciant Ecclesiam apud hominem et non exteriora absque illis, non aliter scire potest quam quod gens illa prae reliquis gentibus electa fuerit, et quoque a Jehovah amata; sed res {8}se prorsus aliter habet: recepta fuit quia institit, sed non ut aliqua Ecclesia apud illam esset, verum modo repraesentativum Ecclesiae, ob finem ut Verbum {9}posset conscribi, quod in talia ultimo {10}desineret; quod populus ille in Verbo dicatur populus Jehovae, gens electa et amata, est quia per Jehudam ibi intelligitur Ecclesia caelestis, per Israelem Ecclesia spiritualis, et per omnes filios Jacobi aliquid Ecclesiae; etiam per Abrahamum, Jischakum, et Jacobum Ipse Dominus, ut quoque per Moschen, Aharonem, Davidem. Sed quia de gente illa in toto hoc capite agitur {11} quod apud illam non Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae potuerit institui; ideo antequam ulterius progredi licet, videantur quae de illa gente prius dicta et ostensa sunt, quod nempe apud illam non Ecclesia fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 7048, 9320, ita quod non electi fuerint sed recepti quia institerunt, n. 4290, 4293, 7051, 7439, quod prorsus in externis absque ullo interno fuerint, n. 4293, 4311, 4459 fin., 4834, 4844, 4847, 4865, 4868, 4874, 4903, 4913, (x)9320, (t)9373, 9380, 9381, quod cultus eorum modo externus fuerit, n. 3147, 3479, 8871, {12} quod nec scire voluerint interna cultus et Verbi, n. 3479, 4429, 4433, 4680, quod ideo nec datum sit illis ea scire, n. 301, 302, 304, 2520, 3769, si scivissent, quod profanavissent, n. 3398, 3489, 4289, quod usque per externa cultus apud illos, quae erant repraesentativa interiorum, communicatio fuerit cum caelo, et quomodo, n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806, quod cum in cultu {13}erant, interiora eorum, quae foeda, clausa fuerint, n. 3480, 9962, quod id apud illam gentem fieri potuerit, et quod ideo conservati, etiam ad hunc diem, n. 3479, 4281, 6588, 9377, quod Jehovam solum quoad nomen coluerint, n. 3732 fin., 4299, 6877, quod corde idololatrae fuerint, n. 4208, 4281, 4820, 5998, 6877, 7401, 8301, 8882, in genere, quod fuerit gens pessima, n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 7248, 8819, 9320. @1 See p. ix preliminary note I. A begins here.$ @2 i et$ @3 Moschi in$ @4 sed$ @5 qui in illis sunt, habent$ @6 i est$ @7 ex ejus amore$ @8 After aliter$ @9 i ibi$ @10 desinit altered to desineret then restored desinit$ @11 i et$ @12 i quod in cultu externo fuerint prae aliis gentibus, et quod ideo conservati, n. 3479, 4281, 6588, 9377$ @13 essent$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church