Arcana Coelestia (Elliott) n. 1050

Previous Number Next Number See English 

1050. 'Et inter omnem animam vivam in omni carne': quod significet universum genus humanum, constat a significatione 'animae vivae in omni carne': omnis homo 'anima viva' dicitur ex vivo quod apud eum; nusquam aliquis homo vivere potest, minus ut homo, si non vivum quid apud se habeat, hoc est, nisi habeat aliquid innocentiae, charitatis et misericordiae, aut inde aliquid simile vel aemulum; hoc innocentiae, charitatis et misericordiae accipit homo a Domino cum infans est et cum in aetate puerili, ut constare potest a statu infantum, tUm quoque a statu pueritiae; quod homo tunc accipit, conservatur apud hominem; quae conservantur, vocantur in Verbo 'reliquiae,' quae solius Domini sunt apud hominem; haec quae conservantur, sunt quae faciunt ut homo dum ad adultam aetatem venit, possit esse homo; de quibus reliquiis videantur quae n. 468, 530, 560-563, 576. [2] Quod status innocentiae, charitatis et misericordiae quos homo habuit in infantia et in annis pueritiae, faciant quod homo possit esse homo, constat manifeste ex eo quod homo in nullum exercitium vitae sicut bruta animalia nascatur, sed quod omnia et singula addiscat; et quae addiscit, quod ea ex exercitio tunc trahant habitum et sicut naturam; ne quidem ambulare potest homo nisi addiscat, nec loqui, ita in reliquis omnibus; haec per usum fiunt ei quasi naturalia; ita se habet cum statu innocentiae, charitatis et misericordiae quibus similiter imbuitur ab infantia, qui status nisi adsint apud hominem, foret multo vili bruto; sed hi status sunt quos homo non addiscit, sed dono acci: a Domino, et quos apud eum Dominus conservat; suntque illi, et una cum veris fidei, qui appellantur reliquiae, et sunt solius Domini quantum homo in adulta aetate hos status exstinguit, tantum mortuus fit: cum regeneratur homo, sunt hi status principia regenerationis et in hos inducitur, nam Dominus per reliquias, ut prius dictum operatur. [3] Hae reliquiae apud unumquemvis hominem sunt quae vocantur hic 'anima viva in omni carne': quod 'omnis caro' significet unumquemvis hominem ac ita universum genus humanum, consta potest a significatione carnis passim in Verbo, videantur quae ostensa n. 574; ut apud Matthaeum, Nisi abbreviarentur dies isti, non conservaretur ulla caro xxiv 22; Marc. xiii 20:
apud Johannem, Jesus dixit, Pater... glorifica Filium Tuum,... sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, xvii [1,] 2:
apud Esaiam, Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro, xl 5:
apud eundem, Cognoscent omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, xlix 26.


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church