Arcana Coelestia (Elliott) n. 10500

Previous Number Next Number See English 

10500. `Forte expiaturus sum pro peccato vestro': quod significet possibilitatem ex Divina Domini Potentia apud illos qui ita prorsus se averterunt, constat ex significatione `expiare' quod sit facere ut non amplius super id reflectatur, ita ut (o)nihilominus cultus eorum (o)acceptus sit, et audiatur; quod `expiatio' etiam sit auditio et receptio omnium quae cultus, videatur n. 9506, hic itaque possibilitas ut id fieri potest {1} apud illos qui sic se averterunt; et ex significatione `peccati' quod sit totalis aversio a Divino, ut supra n. 10,498. Quod haec significentur per illa verba, est quia agitur in toto hoc capite de aversione gentis Israeliticae a Divino, (c)et de possibilitate usque, quod per externa, in quibus solis erat, communicatio fieret cum caelo. [2] Ut sciatur quomodo cum his se habet, adhuc paucis dicetur: Ecclesia in terra {2} instituitur unice ob {3} finem ut communicatio sit mundi, hoc est, humani generis cum caelo, hoc est, per caelum cum Domino, nam absque Ecclesia nulla communicatio, et absque communicatione genus humanum periret, n. 10,452; verum communicatio hominis cum caelo fit per spiritualia ac caelestia apud hominem, non autem per mundana et corporea absque illis, sive quod idem, (o)fit per interna, non autem per externa absque illis {4}; cum itaque gens Israelitica in externis absque internis erat, et tamen aliquid Ecclesiae apud illam (x)institueretur, ideo provisum est a Domino ut usque communicatio cum caelo fieret per repraesentativa, quae erant externa cultus apud illam gentem; sed communicatio illa miraculose fiebat, de qua videatur in locis supra n. 10,499 allatis. [3] Verum duo requisita erant ut hoc fieri posset: unum {5}, quod internum apud illos prorsus occlusum esset, et alterum quod in sancto externo possent esse cum in cultu, cum enim internum prorsus occlusum est, tunc {6} internum (o)Ecclesiae et cultus nec negatur nec agnoscitur est quasi nullum; et tunc sanctum externum potest dari et quoque elevari, quia nihil obstat et impedit; ideo quoque gens illa in plenaria ignorantia erat de internis, quae sunt amoris et fidei in Dominum, ac vitae aeternae per illa; ut primum autem Dominus in mundum venit ac Semet revelavit, atque {7} amorem et fidem in Semet docuit, tunc (o)gens illa, quia audiebat ea, incipiebat {8} negare (c)ea, et sic non potuit {9} amplius teneri in tali ignorantia ut prius; ideo tunc {10} expulsa fuit e terra Canaane ne conspurcaret et profanaret interna per negationem in ea terra, ubi omnia loca ab antiquissimis temporibus repraesentativa talium qua caeli et Ecclesiae sunt facta fuerunt, videatur n. 1585, 3686, 4447, 5136, 6516; [4] idcirco quantum hodie sciunt interna, (c)et confirmant se intellectualiter contra illa ac negant, tantum in sancto externo amplius non possunt esse, quoniam negativum non modo occludit internum sed etiam aufert sanctum ab externo, ita communicativum cum caelo Similiter se habet cum Christianis qui ex Verbo aut ex doctrina Ecclesiae sciunt interna et (o)usque negant illa corde, quod fit cum {11} male vivunt e male apud {12} se cogitant, utcumque in devotione et pietate externi videantur esse {13} cum in cultu. @1 possit$ @2 terris$ @3 i illam$ @4 internis$ @5 primum$ @6 i verum et bonum$ @7 ac$ @8 audiebant illa, incipiebant$ @9 potuerunt$ @10 i gens illa$ @11 si$ @12 in$ @13 d videantur sibi esse i sint$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church