Arcana Coelestia (Elliott) n. 1072

Previous Number Next Number See English 

1072. Quod 'inebriatus est' significet quod inde in errores lapsus, constat a significatione 'ebrii' in Verbo; ebrii vocantur qua nihil credant nisi quod capiant, et ideo inquirant in mysteria fidei, quod quia fit per sensualia aut scientifica aut philosophica, qualis homo est, non potest aliter quam ut inde in errores labatur; cogitatio hominis non est nisi terrestris, corporea et materialis, quia est ex terrestribus, corporeis et materialibus, quae jugiter adhaerent et in quibus ideae cogitationis ejus fundantur et terminantur; quare ex illis de Divinis cogitare et ratiocinari, est se in errores et perversa ferre, et tam impossibile est inde fidem sibi comparare, sicut est 'camelo transire per foramen acus': error et insania quae inde, in Verbo appellatur 'ebrietas': immo etiam animae seu spiritus in altera vita qui ratiocinantur de veris fidei et contra illa, fiunt sicut ebrii, seque similiter gerunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. [2] Dignoscuntur manifeste spiritus, num in fide charitatis sunt vel non; qui in fide charitatis sunt, illi de veris fidei non ratiocinantur, sed dicunt ita esse, et quoque confirmant per sensualia, scientifica; et analytica rationis quantum possunt; sed ut primum obscurum quid intervenit quod non percipiunt, hoc rejiciunt, nec usquam admittunt ut tale eos in dubitationem ferat, dicentes paucissima esse quae capere possint, et ideo cogitare non verum esse quia non capiunt, vesanum esse; hi sunt qui in charitate sunt: contra autem illi qui non in fide charitatis sunt, ii non nisi quam ratiocinari volunt num ita sit, et scire quomodo se habet, dicentes, nisi scire possint quomodo se habet, quod non credere possint quod ita sit; ilico ex hoc solum noscuntur, quod in nulla fide sint, et indicium est quod non solum dubitent de omnibus, sed etiam quod corde suo negent; dumque instruuntur quomodo se habet, usque inhaerent, et movent contra illa omnes scrupulos, et nusquam quiescunt, si vel foret in aeternum; et qui ita inhaerent, cumulant errores super errores; hi sunt, seu tales, qui vocantur 'ebrii a vino aut sicera' in Verbo; [3] ut apud Esaiam, Hi per vinum errant, et per siceram aberrant; sacerdos et propheta errant per siceram; absorpti sunt a vino, errant a sicera, errant in visione,... omnes mensae sunt plenae vomitu egestionis.... Quemnam docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditionem? ablactatos a lacte, evulsos ab uberibus, xxviii 7-9; hic quod tales intelligantur, constat: apud eundem, Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, filius regum antiquitatis? ubi nunc sapientes tui? et indicent quaeso. Jehovah miscuit in medio ejus spiritum perversitatum, et errare fecerunt Aegyptum in omni opera ejus, quemadmodum errat ebrius in vomitu suo, xix 11, 12, 14; 'ebrius' pro illis qui ex scientificis volunt investigare spiritualia et caelestia; 'Aegyptus' significat scientifica, quare etiam se vocat 'filium sapientum': apud Jeremiam, Bibite et inebriamini, et vomite, et cadite, et non resurgatis XXV 27;
[4] pro falsis: apud Davidem, Circumaguntur et motitantur sicut ebrius, et omnis sapientia eorum absorbetur, Ps. cvii 27;
apud Esaiam, Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera, et erit sicut hoc die cras, magna abundantia, lvi 12;
praedicatur de iis quae sunt contra vera fidei: apud Jeremiam, Omnis uter implebitur vino;... omnes habitatores Hierosolymae ebrietate, xiii 12, 13;
'vinum' pro fide, 'ebrietas' pro erroribus: apud Joelem, Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes bibentes vinum, super mustum, quia excisum est ex ore vestro; quia gens ascendit super terram Meam,... ponit vitem Meam in desolationem,i 5-7;
de vastata Ecclesia quoad vera fidei: apud Johannem, Babylon {1}... ex vino irae scortationis potavit omnes gentes: inebriati sunt vino scortationis inhabitantes terram, Apoc. xiv 8, 10; xvi 19; xvii 2; xviii 3; xix 15;
'vinum scortationis' pro adulteratis veris fidei, de quibus 'ebrietas' praedicatur: similiter apud Jeremiam, Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians omnem terram, de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes, li 7. [5] Quia 'ebrietas' significabat insanias circa vera fidei, etiam repraesentativa facta, et prohibitum Aharoni ita, Aharoni et filii ejus non vinum et potum inebriantem bibent, cum intrarent tentorium, ne morerentur, ad discernendum inter sanctum et profanum, immundum et mundum, Lev. x 8, 9, [10]. Qui nihil credunt, nisi quae capiunt per sensualia et scientifica, vocati quoque sunt 'heroes ad bibendum,' apud Esaiam, Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, V 21, 22;
vocantur 'sapientes in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentes,' quia qui contra vera fidei ratiocinantur, ii plus aliis sapere se putant. [6] Qui autem nihil curant Verbum et vera fidei, et sic nihil scire volunt de fide, negantes sic principia, vocantur 'ebrii sine vino,' apud Esaiam, Inebriati sunt et non vino, titubant et non sicera; nam effudit super vos Jehovah spiritum soporis, et obstruxit oculos vestros, xxix 9, 10;
quod tales sint, constat a praecedentibus et sequentibus apud Prophetam; tales 'ebrii' putant se plus vigiles esse aliis, sed sunt in alto sopore. Quod Ecclesia Antiqua in principio fuerit qualis describitur in hoc versu, imprimis ii qui ab Antiquissimae Ecclesiae prosapia fuerunt, constare potest ab illis quae prius n. 788 dicta sunt. @1 This quotation is compounded from several of the refs. given.$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church