Arcana Coelestia (Elliott) n. 1183

Previous Number Next Number See English 

1183. Quid per {1}Erech, Accad, Calneh, in terra Shinar' in specie significatur, non ita constare potest quia in Verbo alibi non memorantur, praeter Calneh, apud Amos vi 2, sed sunt differentia talis cultus. Quod autem terram Shinar attinet in qua hi cultus, quod per eam in Verbo significetur cultus externus in quo profanum, constat a significatione ejus in cap. seq. xi vers. 2, tum etiam apud Zachariam, v 11, imprimis apud Danielem, ubi haec, Dedit Dominus in manum Nebuchadnezzaris, regis Babelis, Jehoiakimum regem Jehudae, et partem vasorum domus Dei, et deduxit eos in terram Shinar, in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui, i 2;
per quae significatur quod sancta profanata; 'vasa domus Dei' sunt sancta; 'domus dei regis Babelis in terra Shinar' sunt profana in quae sancta illata sunt; haec tametsi historica sunt, usque involvunt arcana illa, sicut omnia historica Verbi; et porro constat ex profanatione eorundem vasorum, apud Danielem v 3-5, per quae nisi sancta repraesentata fuissent, nusquam talia contigissent. @1 'It is remarkable that in archaeology Erech and Accad are the places most frequently mentioned in the history of Babylon. According to the Septuagint Calneh was the site of the town of Babel. It is thought to be identical with Calno (Is. x 9).$


This page is part of the Heavenly Doctrines

© 2000-2001 The Academy of the New Church