1311.
'Et descendit Jehovah': quod significet judicium super eos, constat ab illis quae praecedunt et quae sequuntur, tum a significatione 'descendere' respective ad Jehovam: ab illis quae praecedunt, ibi
actum est de aedificatione urbis et turris Babylonicae; ab illis quae sequuntur, ibi agitur de confusione labiorum et dispersione; a significatione 'descendere' respective ad Jehovam quod praedicetur
cum judicium fit; Jehovah seu Dominus ubique praesens est et omnia novit ab aeterno, quare non dici potest de Ipso 'descendere ad videndum,' solum in sensu litterali ubi secundum apparentias apud hominem
ita dicitur; in sensu vero interno non ita, in illo sensu sistitur res, non qualis est secundum apparentias sed qualis in se, quare hic 'descendere ad videndum' quod sit judicium; [2] judicium praedicatur
cum malum ad summum perductum est, quod appellatur in Verbo cum consummatum vel cum consummata iniquitas; ita enim se res habet: omne malum habet suos terminos quousque vadere permittitur;
cum ultra hos terminos perducitur, incurrit in poenam mali, hoc in particulari et in communi; poena mali est quae tunc vocatur judicium; et quia apparet primum sicut quod non Dominus videat seu animadvertat
quod malum sit, nam cum homo malum facit absque poena, putat is quod Dominus non curet, at cum poenam subit, tunc primum autumat Dominum videre, immo quod Dominus puniat; quare secundum apparentias
istas dicitur quod 'Jehovah descenderit ad videndum': [3] descendere praedicatur de Jehovah quia praedicatur altissimum, seu quod sit in altissimo, et hoc quoque secundum apparentiam, non enim est
in altissimis sed in intimis, quare in Verbo altissimum et intimum idem significat; ipsum judicium seu poena mali sistitur in inferioribus et infimis, quare dicitur 'descendere,' sicut etiam apud Davidem, Jehovah
inclina caelos tuos, et descende {1}, tange montes, e fumigabunt, emitte fulmen, et disperge eos, Ps. cxliv 5, 6;
ubi etiam pro poena mali seu judicio: apud Esaiam, Descendet Jehovah
Zebaoth ad militandum super monte Zionis, et super colle ejus, xxxi 4;
apud eundem, Descendes, coram Te montes diffluent, lxiv 2;
ubi 'descendere' similiter prae poena seu judicio super malum:
apud Micham, Jehovah exiens e loco Suo, et descendit, et calcavit super excelsa terrae, et liquefacti sunt montes sub Ipso, i (x)3, 4. @1 I has Descende et loquar Tecum but there seems to be no evidence
for the inclusion of these words, which S. omits in A.E. 405.$